Breslauer Urkundenbuch, Nr. 217, S. 200
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 217, S. 200


Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus et Boemie rex, vniuersis presentes litteras inspectais inter ceteras occu- pacionum nostrarum curas, quibus fatigamur, illa precipue nostris insidet precor- diis, ut reipublice utilitati ac bono communi nostra serenitas feruencius et vigi- lancius intendat; sane ad eukandum generalis incomodi dispendia, que ex obsta- culorum in fluuiis Odore locacione humanis usibus notabiliter hucusque emerserant, et contra antiquitus obseruatam consuetudinem continue ingeruntur, ex eo, quod omnia et singula obstacula, que in flumine et aqua Odore posita sunt uel fuerunt, computando a ciuitate Bregensi usque ad ciuitatem Krossin ad sedecim vlnarum latitudinem et vnius palme passum et usque ad fundum aque propter liberum piscium et nauigancium meatum aperta esse deberent et in nullo ultro plus ob structs,, prout antiquitus semper consuetum extitit obseruari. Licet postmodum per quorundam tyrannidem et temerariam presumpcionem in reipublice et terrarum nostrarum non modicum detrimentum et grauamen predicta obstacula nimium sint preclusa, quod ulterius sub paciencie silencio preterire nequientes volumus, statuimus, decernimus et perpetuo edicto sanccimus, quod ex nunc inantea omnia et singula obstacula infra predictas ciuitates Bregensem et Krossinam per quas- cunque personas cuiuscunque condicionis, dignitatis seu preeminencie existant in dicto flumine Odore locata, facta uel posita seu habita uel possessa, uel que possi- dent seu possiderint ad latitudinem sedecim vlnarum et vnius palme passum et usque ad fundum aque pro communi utilitate omnium aperta esse debeant et sine reclamacione et impedimento quolibet aperiri et perpetuis temporibus, ut premitti- tur, debent remanere aperta, mandantes firmiter et districte . . capitaneo et con- sulibus Wratislauiensibus, fidelibus nostris dilectis, qui nunc sunt uel pro tem pore fuerint, ceterisque nostris subditis et fidelibus, eciam si principali fulgeant dignitate, quatenus presentem nostram ordinacionem, constitucionem et decretan, de predictis obstaculis per nostram maiestatem prouide et salubriter factam au- ctoritate regia in omnibus suis punctis et articulis, ut premittitur, statim absque dilacione morosa execucioni et debito effectui mancipare debeant et attento studio manutenere, defendere et inuiolabiliter conseruare, rebelles quoslibet contradictores seu impeditores predicte nostre ordinacionis, ut a suis peruersis conatibus et impedimentis desistant, seueritate debita arceant et compescant. Nulli igitur om- nino hominum, cuiuscunque dignitatis seu status existat, liceat hanc nostre ordi
187
nacionis et decreti paginam infringere, aut ei ausu temerario quomodolibet con traire; si quis autem secus attemptauerit, ant attemptare temere presumpserit, indignacionem regiam et penam grauissimam ad arbitrium proprium infligendam se nouent infallibiliter incursurum. Presencium sub imperialis maiestatis nostre eigillo testimonio literarum datum Prage anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo quinto, indiccione octaua, VHI Idus Octobris, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo. Das Siegel ist abgerissen.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 217, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/93f8db4c-7dbe-403c-8616-37808b4ee8eb/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success