Breslauer Urkundenbuch, Nr. 87, S. 99
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 87, S. 99

In nomine domini amen. Nos Heynricus, dei gracia dux Slesie dominusque Wratizlauie, ad vniuereorum noticiam tam presencium quam futurorum huius pagine testimonio cupimus peruenire, quod constituti in nostra presencia fideles nostri consules ac vniuersitas ciuium tocius nostre ciuitatis Wratizlauie nobis studiosius ac frequencius supplicantes, quatenus ipsos in eorum priuilegiis ac iuribus, magnis et paruis, singulis et omnibus, a nostris progenitoribus et ante- cessoribus erogatis super eorum ac ciuitatis nostre iuribus dignaremur confouere eciam et tenere. Nos vero gestientes pocius augmentare eorum iura quam mi- nuere necnon pensantes ipsam ciuitatem nostram Wratizlauiam fore caput, a quo tamquam ab origine aliis ciuitatibus nostris iusticia debeat emanare, precibusque iustis et honestis nostrorum fidelium ciuium gratuite inclinati de innata nobis clemencia ac bona voluntate singula ac omnia eorum iura, magna et parua cum priuilegiis ipsis pro vtilitate, commodo et honore nostre ciuitatis a progenitoribus nostris et antecessoribus concessa seu donata laudamus, grata ac rata habere pro- mittimus necnon per nos et nostros successores ipsa volumus inviolabiliter ob- seruari. In cuius confirmacionis et fruitionis maiorem euidenciam et robur amplius presencia scribi fecimus et appensiono nostri sigilli firmiter communiri. Actum et datum Wratizlauie anno domini millesimo trecentesimo vndecimo pre- sentibus fidelibus nostris Fritzchone de Waldou, Hermanno de Eychelborn, Jen- lino de Porsnitz, Heynzcone de Danyelwitz, militibus, Heynrico de Waldou, Heynrico de Rydeburg et domino Johanne, capellano nostro, plebano de Schoneych, per quem presencia feria tercia proxima ante diem beati Martini episcopi sunt confecta.
An seidenen Faden hängt das Siegel des Herzogs mit der Umschrift: f S. �?ЕШВЛС1. SEXTI. DEI. GRA. DVC1S. SLIE. ET. DNI. WRATIZAVIE (!).
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 87, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/afd1dbab-8027-442f-8bbb-26dc5a053c10/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success