Breslauer Urkundenbuch, Nr. 227, S. 209
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 227, S. 209


Karolus quartus, diuina fauente clemencia Romanorum imperator, semper Augustus, et Boemie rex, . . consulibus, . . scabinis, . . iuratis et senioribus ciui tatis Wratislauiensis, fidelibus suis dilectis, graciam suam et omne bonum!
Quia summum in rebus bonum existit iusticiam colere et suum cuique tri- buere ac, quod est iustum, omnibus custodiri, volumus et auctoritate presencium vobis firmiter precipimus et mandamus, quatenus omnibus et singulis hominibus, qui pro recipienda iusticia uel debitis repetendis seu quibuscunque aliis causis et accionibus prosequendis ad vos peruenerunt, in huiusmodi causis et accionibus
196
iusticiam et iudicium omni eo modo et ordine faciatis, prout tempore illustris Johannis, condam regis Boemie, dilectissimi patris nostri insignis memorie, facere consueuistis, et sicut ab eo per suas regales literas vobis extitit huius rei faciende auctoritas confirmata, necnon iudicata per vos atque decisa exequcioni debite demandetis, sicut indignacionem nostram volueritis euitare. Presencium sub im- perialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum datum Wratislauie anno domini millesimo trecentesimo quinquagesimo nono, indiccione duodecima, III Idus mensis Februarii, regnorum nostrorum anno tercio decimo, imperii vero quarto.
per d. magrm cur. Nicol. de Chrems. Das grosse kaiserl. Siegel mit Rücksiegel hängt an Pergamentstreifen.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 227, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/7105b7df-b22a-4c3a-88fa-80c1e9947e7c/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success