Breslauer Urkundenbuch, Nr. 161, S. 154
Johannes, dei gracia Boemie rex ac Lucemburgensis comes, ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod cum hactenus in ciuitate et territorio Wratislauiensi per nonnullos condita et facta sint testamenta ecclesiasticis personis de hereditatibus, possessionibus et redditibus in ciuitate et territorio predictis situatis nulla loci aut persone domini naturalis sed tantum officialis ecclesie Wratislauiensis aut alterius persone ecclesiastice, ad quem huiusmodi íurisdiccio, vt per nonnullos sapientes edocti sumus, non pertinet, confirmacione subsecuta, propter quod memorata ciuitas et territorium Wratislauiense grauamina maxima paterentur, si non eis certum remedium adhiberetur; nos vero, prout regiam condecet maiestatem, volentes dictis ciuitati et territorio Wratislauiensibus super dictis defectibus salubriter prouidere sanccimus et presencium auetoritate statuimus, quod omnia et singula testamenta facta quocunque modo et legata de hereditatibus, possessionibus vel redditibus in ciuitate et territorio Wratislauiensi bus situatis in quibuscunque rebus consistant, vel quocunque vocentur nomine, aut in posterum facienda et leganda ecclesiis quibuscunque nullius esse debeant
141
roboris uel momenti, nisi confirmacio dominii naturalis legittime subsequatur. non obstante iurisdiccione, quam officialis predictus aut quecunque alia persona secu- laris uel ecclesiastica se dicunt habere, quod eorum confirmacione subsecuta tan- tum omnia testamenta habere debeant perpetuum (!) roboris firmitatem. Man damus igitur vniuersis et singulis officialibus ceterisque hominibus in ciuitate et territorio Wratislauiensibus antedictis residentibus, fidelibus nostris dilectis, firmiter et expresse ac volontes omnino, vt circa testamenta legata aut leganda ecclesiis uel personis quibuscunque modum et statutum nostrum, vt premittitur, expresse et nullum alium teneant inantea perpetuis temporibus et obseruent. In cuius rei testimonium presentes conscribi et nostri sigilli munimine iussimus communiri. Datum Lucemburch anno domini millesimo tricentesimo tricesimo octauo vndecima die men sis Julii.
Mit dem grossen Siegel des Königs.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 161, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkBreslau/810d8649-452b-4952-a667-ac9c3afb241e/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success