Breslauer Urkundenbuch, Nr. 184, S. 175
Breslauer Urkundenbuch, Nr. 184, S. 175


Nos Karolus, domini . . regis Boemie primogenitus, marchio Morauie, necnon Johannes, dei gracia dux Karinthie, Tyrolis et Goricie comes, ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod ad nostram accedentes pre- senciam fideles paterni et nostri dilecti consules ciuitatis Wratislauiensis nobis quasdam exhibuerunt literas domini . . genitoris nostri regis Boemie supradicti petentes cum instancia suo ac predicte Wratislauiensis ciuitatis nomine, vt easdem approbare et ratificare literas de benignitate solita dignaremur. Quarum quidem literarum tenor per omnia dinoscitur esse talis:
Folgt die Urkunde Nr. 176.
Nos itaque paternis innerere, prout decet, vestigiis cupientes iustisque pre- dictorum ciuium et ciuitatis Wratislauiensis precibus fauorabiliter iuclinati pre dictas domini nostri . . genitoris literas, prout de verbo ad verbum presentibus sunt inserte ratas et gratas habentes eis nostrum beniuolum et expressum pre
21
162
bemus consensuai, ipsasque de certa nostra sciencia approbamus. Et vt ipsa Wratislauiensis ciuitas nostris eciam adiuta beneficiis votiua recipere valeat incre menta, promittimus et volumus predictos ciues ipsamque ciuitatem Wratislauien- sem circa vniuersa et singula priuilegia siue literas generales ipsis hactenus per predictum dominum nostrum genitorem data pro commodo, iure, vtilitate et honore ciuitatis forma sub quacunque, tamquam de verbo ad verbum presentibus essent inserta, lirmiter et inuiolabilitcr obseruare. Harum nostrarum testimonio litera- rum datum Brunne anno domini millesimo trecentesimo quadragesimo quarto feria sexta post festum beati Andree apostoli proxima.
An seidenen Fäden hängt das grosse Reitersiegel des Markgrafen Karl mit einem Rück- siegel. Für das Siegel des Herzogs Jobann sind die seidenen Fäden an der Urkunde befestigt, doch ist der Siegel nicht angehangen worden.
Breslauer Urkundenbuch I, ed. Korn, 1870 (Google data) 184, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkBreslau/8eeee9a0-4dc0-428c-8fa9-d4b97b5a3521/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success