Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCVIII. , S. 203
Urkunden des Cistercienserstiftes Heiligenkreuz im Wiener Wald, Nr. CCVIII. , S. 203

CCVIII.
Uniuersis christi fidelibus tenorem presencium inspectuns, nos frater . . . dictus abbas de Raitenhaslahe, . . . prepositus de Rainshoven, et H. prepositus Ottingensis salutem in filio virginis sempiternam. Caritati vestre notum esse uolumus, quod nos super gracia fratribus ecclesie sanete crucis in Austria Patauiensis dyocesis ordinis Cysterciensis in ducendis salibus facta a pio principe domino H. duce Bawarie priuilegium sollempne domini ducis eiusdem ratum et inconuulsum, non interletum, nec in aliqua sui parte vicia- tum perspeximus diligenter et fideliter, cuius tenor perspicue sic se habet. (Folgt die рад. 186, Nr. CCII abgedruckte Urkunde.) Nos igitur tam deuotam liberalitatem illustris prineipis cognoscentes, qui ut arbor fructifera suorum bonorum fruetuum quam plurimos, et eciam in exteris prouineiis constitutos uult esse participes, uestram in domino dilectionem duximus adhortandam, quatenus prescriptam libertatis graciam antedictis fratribus ecclesie sanete crucis, vbi se nuncius eorum vobis obtulerit, pie uelitis ac voluntarie conseruare, nostroque testimonio plenam absque omni hesitaeipnis scrupulo fidem dare, non ob hoc dictum nuncium concessa libertate gaudere sinentes segnius, si uobis principale domini ducis instrumentum non exhibuerit, cum id non caute per tanta viarum discrimina duci possit. Datum anno domini Millesimo ducentesimo septuagesimo quarto in festo assumpeionis sanete Marie virginis gloriose.
Original auf Pergament mit drei Siegeln.
Cistercienserstift Heiligenkreuz Wien, ed. Weis, 1856/59 (Google data) CCVIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkCistercienserHeiligen/72218e2f-9782-44f1-8867-43b1a6e4353f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success