Charter: Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts, ed. Korn, 1867 (Google data) XXV.
Collections > Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts, ed. Korn, 1867 (Google data) > XXV.
Signature: XXV.
The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
XXV. König Karl's
IV. Artikel für die Weber zu Neumarkt, betreffend den ihnen gestatteten Verkauf selbst
gefertigter Tücher. Breslau, den 7. October 1351. Aus dem
registrum priuilegiorum ducatus Wratislauiensis B. magnum f. 76TO- J\.aroIus, dei
gracia Romanorum rex, semper Augustus et Boemie rex, vniuersis presen- cium noticiam
habituris perpetue volumus esse notum, quod quia inter fideles sincere nobis dilectos
mercatores seu pannicidas ex vna et textores et sartores parte ex altera ciuitatis
nostre Nouifori quedam odiosa litis et contencionis materia mouebatur et aliquamdiu in
eiusdem nostre ciuitatis detrimentum ventilabatur, de prouido et maturo nobis dilectorum
illustrium Bolezlai Bregensis, Nicolai Oppauiensis et Bolkonis Valkinbergensis ducem, nec-
non nostrorum fideliumConradi deFalkinhain, capitanei, et ccnsulum Wratislauiensium con-
silio singulis antedictis dissensionibus omnimode sopitis quedam media et staluta ymmo 35 mandata
perpetue irreuocabiliterque seruanda statuimus inter eosdem ac eis ordinacione
subscripta, ne inantea futuris temporibus quomodolibet dicta discordia reuiuescat, iniun-
gimus per presentes: 1. Et primo
quod antedicti nostri mercatores singulis annis inter se secundum con- swetudinem nobis
dilectorum mercatorum Wratislauiensium duos seniores seu magistros ipsorum defectus
considerantes et eosdem regulantes eligere poterunt et debebunt. 2. Item quod
omnes textores ibidem singulis diebus forensibus sub predicte ciuitatis nostre
mercatorio et non aliunde sua stamina ad vendendum debent stare exceptis dumtaxat
singulorum annorum nundinis. quia tunc vbioumque eis placuerit, poterunt stare sua sta
mina ad vendendum. 3. Preterea
dictorum textorum quelibet stamina venalia tam ea, que longa quam ea que breuia dicuntur
per familiarem quemcunque nostri Wratislauiensis capitanei ad hoc spe- cialiter
deputatum cum zona quadam debitum vlnarum numerum longorum et breuium pan- norum
continente eciam secundum conswetudinem Wratislauiensem debent mensurari, quod wlgariter
„strichen" appellatur. 4. Insuperquod
nullus eorundem textorumaliquod stamen per vlnas sevvluatimvendere presumat, sed ipsi
textores Tnum stamen integrum pluribus et ad maximum sex personis si- mul presentibus
poterunt venundare. Quod stamen itaque venditum sartores dicte ciuitatis et non alter in
partes et ad maius in sex diuidere debent sub iuramento. 5. Eciam si
aliquis fuerit textornm, qui non haberet texendi stamen integrum in vlna rum consweto
numero facultatem, ille potest sub triginta vlnis peciam, que apud eos „we be ch in"
dicitur, prout posse suum exigit, operari integrumque vendere, non incisum. 6.
Insupervnusquisque textorum singulis annis duo stamina, vnum contra estatem aliud super
hieme quoad proprie vsum persone ac familie sue domestice potest incidere distri- buens
vnicuique partem suam. Si vero totaliter inter familiam suam integrum pannum non poterit
distribuere. dummodo vltra medium incisus fuerit, reliquam partem poterit vendere
incidendo de noticia pannicidarum aut aliorum incolarum ciuitatis Nouifori speciali iuxta
sue libitum voluntatis. 7. Si quis
autem dictorum textorum aut quilibet aliorum primo, secundo et tercio nostre mandatum
ordinacionis predicte fuerit transgressus, qualibet vice tres fertones; eorundem
dimidiam marcam regie nostre maiestati et pannicidis predictis vnum fertonem qualibet sine
contradiccione persoluet. Si vero quispiam quarta vice excesserit secundum graciam no-
stram regiam, quam grauiter se sciat offendisse, nobis aut nostro capitaneo in ducatu
Wra- tislauiensi nostro nomine satisfacere sit astrictus. Sed si transgressor predictus
pauper fuerit et pecunias non habens, predictas hie secundum ritum et conswetudinem
magistrorum pannicidarum Wratislauiensium in corpore punietur. Vt igitur
omnes et singuli predicte ordinacionis articuli inviolabiliter in euum et perhenniter
custodientur et seruentur, eos presentibus nostro sub sigillo regio in ducatu 36 nostro
Wratislauiensi ad hereditates et causas conscriptis confinnamus. Datum et actum in
ciuitate nostra Wratislauia anno domini m° ccc° L primo indiccione quarta nonis mensis
Octobris regnorum nostrorum anno sexto presentibus illustribus ducibus nec non nostris
fidelibus dilectis predictis et Dithmaro de Meckebach, nostre regalis curie notario et cancel-
lario in ducatu nostro Wratislauiensi, testibus ad premissa. Source Regest:
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82
Current repository:
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82
Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts insbesondere des Innungswesens aus der Zeit vor 1440, Nr. XXV. , S. 82



Schlesische Urkunden zur Geschichte des Gewerberechts, ed. Korn, 1867 (Google data) XXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkSchlesien/0d13f531-c029-4a3f-a884-9aa0d52139a2/charter>, accessed 2025-04-14+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success