Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 106., S. 313
Urkunden und Forschungen zur Geschichte des Geschlechts Behr, Nr. 106., S. 313
Buguzlaus, dei gratia dux Slauorum. omnibus in perpetuum. Vt ea, que per nos et fideles nostros rationabiliter sunt ordinata, robur obtineant et vigorem, volumus, ut sie in eis veritas elucesat, ne successorum versutia locum habeat in eisdem. Eapropter notura esse volumus uniuersis, tarn presentis temporis, quam futuri, quod nos dilectis ciuibus nostris in Wolgast omnem libertatem et ius, quod Luby- censes, Grypeswaldenses et Dyminenses habere noscuntur, legitima donatione do- nauimus in futurum. Totam insulam de media aqua, que Cysa vocatur, usque ad mediam paludem Gramitz ad ius dicte ciuitatis perpetuo condonamus. In eadem insula ciues nostri XVI mansos cultos et pascua ad ipsorum necessaria obtinebunt. Prata predicte ciuitatis protenduntur de insula, que est contra antiquam Penam, us que ad stagnum Molickou, et deinde lineariter et directe usque ad stagnum, quod dicitur Stroumin, et abinde angulum illum, qui Penemunde, cum lignis et paseuis et omni iure, usque ad salsum mare. Preterea omne ius, quod idem ciues habuerunt a primo fundationis tempore in ciuitate Wolgast in insula, que Suante Wostroue, et in angulo Penemunde, obtinebunt tempore sempiterno, et modum, quem hueusque habuerunt, perpetualiler obtinebunt. Hec inquam omnia infrascripta, videlicet ius, mansos, ligna, pascua, prata, piscationes et quamlibet libertatem diclis ciuibus do- nauimus perpetuo possidenda, prout a karissimo patre nostro domino Barnim duce Slauorum et domino Wartizlao a primo fundationis tempore habuerunt et nobis per ipsorum sigillata priuilegia ostenderunt. Cuius rei testes sunt: dominus Henricus diclus Duncker, Henricus de Heidebracke et Iohannes frater suus, iLgppOl9U0
20 *
$tt*0U0 et Conradus de Nienkerken, milites, et quam plures alii íidedigni. Ne igitur super his dubium oriatur, presens instrumentum exinde confectum cum ap- pensione sigilli nostri antedictis ciuibus duximus largiendum. Datum Ukermunde et actum ibidem, anno domini millesimo ducentésimo ocluagesimo secundo, in mense Maio.
Nach einer Abschrift in Dreger's handschriftlicher Urkunden-Sammlung auf der Gym- nasial-Bibliothek zu Stettin. Gedruckt in Dähnert Samml. Pom. Urk. II, S. 348.
Lisch, Friedrich: Geschichte des Geschlechts Behr I, 1861 (Google data) 106., in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenBehrI/c3879a5f-669f-4f6e-8ad9-8731624b44d7/charter>, accessed at 2024-12-27+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success