Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXVI. , S. 267
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXVI. , S. 267


CCIiXVI.
In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Johannes dei gratia dominus Magnipolensis et dominus Heinricus filius suus. Omnibus hoc scriptum vi||den- tibus uel audientibus in perpetuum. Quoniam ea, que fiunt in tempore, simul labi solent cum tempore, necesse est, ut quod a mortalibus agitur || scripturarum testimonio roboretur. Ergo notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos, mediante consilio puerorum nostrorum et vasallorum, cum a||micis nostris Consulibus Lubycensibus et ciuitate concordauimus isto modo. Nos enim propter amicitias, labores et expensas, quas predicti nobiscum fecerunt fideliter ad destru- endum et evellendum castrum Dartsowe, talem ipsis indulgemus et tribuimus libertatem, quod nec in ipso loco Dartsowe, nec in termino, nec in confinio eius usque oppidum Gnewesmolne vnquam a nobis uel a nostris heredibus aliqua mu- nicio aut castrum possit uel debeat recolari.1 Si vero aliquis altus aut humilis, deceptus arrogantia, uel propter dampnum faciendum, uel etiam quocumque modo in predicto confinio aliquam municionem aut castrum edificare presumpserit, com- promisimus in inuicem nos et ipsi, quod hoc debemus vnanimiter omnibus nostris viribus impedire. Igitur propter dilectionem, qua ipsam Ciuitatem Lubeke amplecti- mur, concedimus et dimittimus omnibus eius inhabitatoribus liberam gratiam et iusticiam in aquis Stopeniz supra usque in Rodogost, quemadmodum ab antiquo habuerunt, perpetuo perfruendam, Nolentes etiam, vt in hiis aliquatenus perturben- tur. Vt autem hec ordinacio inter nos et ipsos ciues et gratia eis et libertas a nobis collata stabilis perseueret, presentem litteram, inde conscriptam et nostrorum Sigillorum roboratam munimine, ipsis dedimus in testimonium et in signum. Testes huius facti sunt: Otto de Swinga dapifer noster, Bernardus de Walie, Aluericus de Barnekowe, Benedictus de rodenbeke, Theodericus et Arnoldus clawe, Gerhar- dus et Hardwicus niezeke, Johannes molteko, Heinricus gezeviz, Marquardus de Indagine, Conradus et Albertus dotenberg, Volzeco et alij quamphires prouidi et
1) In dcr Urknnde vom 18. Oct. 1261. (No. CCLVII.) stcht riclitig „rdocaii."
246 1262. Sept.29.
honesti. Datum in Wismaria, anno domini MCCLXII, m die beati Mychaehs archangeli.
IVach dem Originale, mit anhdngenden Siegeln, auf der Trete.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXVI. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/03c3d992-0c4a-45d2-b5df-9bc46a79c31a/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success