Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. «CCXIX. , S. 672
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. «CCXIX. , S. 672
«CCXIX.
Excellenti et magnifico Principi, Domino Birgero Regi Swecie, Amico suo dilecto, Albertus dei gracia Romanorum j| Rex, semper Augustus, Regium et sincerum in omnibus complacendi affectum. Super graciosa promocione, quam J| prudentibus viris, Ciuibus de Lubeke, dilectis nostris fidelibus, frequenter, prout publica fama nos edocet, impenjjditis et hactenus impendistis, excellencie vestre cum graciarum accionibus inclinamus, Affectuosa precum sollicitudine vos rogantes,1 quatenus eosdem Ciues nostros Lubicenses versus Nu, tam per terras vestras, quam per aquas, ire secure et libere permittatis, iuxta quod honestus vir, lator presencium, vestram excellenciam plenius informabit; Scientes,' quod iidem Ciues honori vestro et profectui, vt audiuimus, intendunt totis viribus atque posse. Datum apud Nueremberge, IX Kal. Februarii, Regni nostri Anno secundo.
JSach dem auf dcr Trese befindlichen Originalschreiben, dessen Aufsehrift lautet: Exccllcnli et magnifico Principi doinino Iiirgcro, Bcgi Swccie, Amico npslro ltarissirao.
1) Sartorius liat irrig: rogamus.
1300. Miirz 15. 653
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) «CCXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/c065794f-b4f2-47f9-b3c4-36ab43a9320b/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success