Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXXVII. , S. 339
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCXXXVII. , S. 339


CCCXXXVII.
Barnim dei gratia dux slauorum. Vniuersis christi fidelibus, ad quos pre- sens scriptum peruenerit, in perpetuum. Ne ea, que fiunt in tempore, processu temporis euanescant et pereant, solent testium et scripture testimonio perhennari. Notum igitur esse volumus vniuersis tam presentibus quam futuris, quod, commu- nicato consilio vasallorum nostrorum pariter et consensu, nos cum nostris heredi- bus de Jibera voluntate nostra permisimus, ob reuerenciam Sancti spiritus et pro remediis animarum nostrarum ac illustris cognati nostri Werzlai bone memorie, nec non omnium amicorum nostrorum, quod milites noslri Johannes Scholentin et Johannes romele et rolf de noua ecclesia rite ac rationabiliter vendiderunt et modo debito resignarunt pro quadringenlis et quadraginta marcis denariorum Sifrido dicto de ponte, ciui Lubicensi, ad utilitatem perpetuam domus sancti spiritus in Lubeke redditus quadraginta et quatuor marcarum denariorum, quos idem milites a nobis in feodo tenuerunt in theloneo gripeswolde, percipiendos anno quolibet ad opus dicte domus per prouisores passim ad hoc ab ipsa domo deputatos, sine con- tradictione qualibet expedite: quorum reddituum proprietatem conferimus domui sepedicte, iuri nostro renunciantes, quod nobis et nostris successoribus in illis competit aut competere posset tempore procedente, resignantes ipsos ecclesiastice libertati. Vt autem hoc pium et rationabile factum perpetuam obtineat firmitatem, presentia sigilli nostri munimine duximus roboranda. Testes sunt: milites nostri . Johannes de berlin, Johannes volpes, Hermannus de vitzen, et frater eius arnol- dus, fredericus munl et wichmannus glodej et ciuis lubicensis Johannes de colonia. Datum et actum anno domini MCCLXXIII, feria tercia proxima post letare.
318 1273. Marz 21.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCXXXVII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/12ee1c16-cb0d-45bd-98f1-2ba2452da802/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success