Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCfcXXIX. , S. 372
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCCfcXXIX. , S. 372
CCCfcXXIX.
Johannes miseracione diuina sancte Rigensis Ecclesie Archiepiscopus, H(en- ricus) Osiliensis Episcopus, frater Er(nestus) magister fratrum hospitahs sancte Marie Theutonicorum in liuonia. vniuersis sancte matris Ecclesie filiis, presentes litteras inspecturis, gratiam et benedjctionem a domino Jhesu Christo. Quoniam, diuina prouidente clemencia, in ministerium terre liuoniensis constituti sumus, ad propaganda(m) ibidem in gentibus fidem Christi, omnes fautores nouelle plantacionis eiusdem, et precipue mercatores de quibuscumque locis, qui mare orientale Liuo- niamque frequentant et nobiscum federa pacis seruant, omni quo possumus liber- tatis beneficio dignum duximus honorandos. Notum igitur esse volumus tam pre- sentibus quam futuris, quod nos Archiepiscopus, de consensu et consilio prepositi et capituli nostri vasallorumque nostrorum, ac nos Osiliensis Episcopus, de concilio et consensu prepositi et capituli nostri ac eciam vasallorum nostrorum, Nos quoqne magister, de consilio et consensu fratrum nostrorum et capituli nostri, ob fauorem precipuum mercatorum, deuotis ipsorum precibus inclinati, hos eis libertatis articu- los concedimus, et presentis scripti patrocinio communimus: videlicet totam terram liuoniam cum terris adiacentibus conuersis et adhuc, cooperante dei gracia et dictorum mercatorum adiutorio, conuertendis, quantum ad nos pertinet, liberam a theloneo et censu indebito, qui vvlgariter appellatur vngeld. Si quis eciam nau- fragium fecerit in dtina vel in mari contra terras nostras, vel in aquis prouinciali- bus, que ad nos pertinere noscuntur, omnia bona sua, que per se vel per aliorum adiutorium tunc de naufragio subducere poterit et saluare, retineat et possideat libere sicut prius, nulla ex parte nostra violencia quomodolibet accedente, siue de bonis ipsis in aqua vel in terra sine licencia naufragantis quippiam Occupante; salua mercede ijlorum, quos forte in sui adiutorium aduocauit. Liberos quoque
1277. Marz 29. 351
volumus esse portus et littora expedita per terminos nostros pro collocandis merci- bus in ipsis, et pascua comunia equis mercatorum venalibus pabulandis, ita tamen, ut nulli noceant in segetibus vel in pratis. ligna eciam ad ignem necessaria, et pro reficiendis nauibus oportuna, sint eis libera; de nouo autem facere nauem sine speciali licencia non licebit. Ceterum, si in littore maris aut ripis fluminum inter se ipsos aliquid questionis emerserit, ibidem sibi de se ipsis iudices eligant et iudi- cent secundum ius illud, quod nunc a mercatoribus in godlandia obseruatur. Si vero in nostros homines per ipsos ibidem aliquis committatur excessus, alderman- nus eorum secundum iusticiam et consuetudinem terre nostre satisfieri faciet vt oportet. Quod si per nostros homines eis aliqua iniuria irrogetur, iudicium nostro- rum iudicum expetent, qui eis secundum ius patrie iudicabunt. Porro si quispiam mercatorum in quocumque loco infra terminos nostros, latrocinio aggressus, vitam finierit, proximus heres illius omnia bona sua recipiet, nec quicquam iuris nobis, siue per nos siue per iudices nostros, ratione iudicii vendicabimus in eisdem. Si vero quispiam ipsorum quomodolibet aliter occidatur, et occisor mox captus fuerit et detentus, iusticiam fieri non nega(bi)mus; Si autem inde profugerit et alibi post- modum trahatur in causam, decem marcas argenti dare tenebitur in emendam, et iudex nichil percipiet ab eisdem, Siquis eciam per furtum perdiderit bona sua, si furem comprehenderit, sua recipiet, nec iudex ratione iudicii sibi aliquid preter furem tantummodo vendicabit. Sane si fur aut alius quisquam violentus inuasor, bona cuiusquam in siluis aut in cauernis occultans, abcesserit, et is, cuius;tsunt, ea forte quoquomodo potuerit inuenire, illa libere et secure, sine omni captione, sibi licebit recipere, nec aliquid reputabitur excessisse. Vt igitur hec nostre con- cessionis pagina perpetuis temporibus maneat inconuulsa, sigilla nostra duximus inferius apponenda. Datum anno domini MCCLXX septimo, in crastino Pasche.
tfacli cincm lidimus der Predigermonche zu Ifisby vom Jalirc to lG, auf der Trese.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCCfcXXIX. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/30663abc-c247-45d7-a748-9fb015da9403/charter>, accessed at 2025-02-05+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success