Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXIV. , S. 399
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CDXIV. , S. 399

CDXIV.
Nos Helmoldus et Nycolaus, dei gratia Comites Zwerinenses, vniuersis, ad quos iittere presentes peruenerint, cupimus || esse notum, publice jsrotestantes, quod honestus miles, dominus Ludolfus dictus Hasencop, et Gheroldus dictus Mo- lendinarius, || ciuis Zwerinensis, pheodales nostri, bona, que a nobis in villa Dri- berg tenuerunt iusto titulo pheodali, nobis || ad manus sanctimonialium Ecclesie beati Johannis Ewangeliste in Lubeke libere resignauerunt, et presentibus testibus ydoneis, Genero nostro, domino Johanni dicto Gans de Wittenberge videlicet, et domino Molzan, domino Vlrico de Blucher, domino Friderico Hasencop, domino Conrado Cappellano nostro, Canonicis Zwerinensibus, et aliis quam pluribus fide dignis. Vt autem predictis Sanctimonialibus nulla in posterum inde possit calump- nia suboriri, presentem paginam sigillorum nostrorum appensionibus roborari feci- mus in testimonium veritatis. Acta sunt hec Zwerin, Anno domini MCCLXXXI, in vigilia Ascensionis domini.
iVacft dem im Archive dcs St. Johannis -Klostcrs bcfindlichen Originale, woran xwei wohlerhaltene Siegel.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CDXIV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/67022fad-55d6-45d8-add0-605d7298e98a/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success