Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCLIII. , S. 702
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCLIII. , S. 702

DCCLIII.
Honorabilibus viris et ainicis dilectis, Aduocato, Consulibus et vniuersis burgensibus in Lubike Aduocatus, Sculthetus, || Consules et vniuersi burgenses Susacienses salutem et affectuosam dilectionis et obsequi(i) sui exhibitionem. Hone- statem et vniuersita||tem uestram certissime scire cupimus, quod nos de discordia illa, que inter uos, ex una parte, et Johannem plebanum de Hoyne|jhusen et Gerhardum fratrem eius, ex altera, uertebatur, in plenam et perfectam et firmam et stabilem conpositionem, que uulgo thursune dicitur, pro uobis conuenimus; Ita sane, quod dicti fratres omni juri simul et actioni, quam contra uos habuerant, absolute coram Capitulo Susaciensi renunciarunt, et omnia litis instrumenta, que contra uos obtinuerant, in manus nostras resignarunt. Quapropter discretionem uestram rogamus, quatinus apertas litteras uestras nobis transmittere uelitis, per quas prefati fratres plene certificentur, quod uos conpositionem, quam cum ipsis pro uobis fecimus, per omnia ratam tenere uelitis et firmam, et quod, si aliquem predictorum fratrum per uos transire contigerit, quod ipsos benigne pertractare uelitis et promouere.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCLIII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/39a30f29-a9bf-4e99-bd92-a54bb84a0132/charter>, accessed 2025-03-20+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success