Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. IiX. , S. 90
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. IiX. , S. 90


IiX.
^V(artizIaus) dei gracia dux Sclauorum. Dilectis sibi Consulibus et vniuersis ciuibus Lubicensibus salutem et omne bonum. Quoniam secundum uerbum sapien- tis bonorum esse debemus || memores acceptorum, dignum est, ut eorum, qui suam nobis cum efFectu ad obsequia exhibent uoluntatem, quantum cum deo et iusticia possumus, precibus inclinemur. Accedenj|tes itaque ad nostram presentiam uiri ho- norabiles, nuntij uestri, uestris nobis litteris supplicarunt super eo uidelicet, ut, si quando ciues uestri negotiationis causa ad partes nostras ue||nirent, a teloniis et aliis exactionibus, que ab eis exigi consueuerant, ipsos uestre petitionis intuitu ab- solueremus. Nos itaque considerantes, bonum affectum uestrum circa nos semper et nunc maxime exuberasse, uestre in hiis et aliis, quibus nostra possibilitas suppetit, cupientes satisfacere uoluntatj, et ciuitatis uestre profectibus in eo plus quam nostro questuj consulentes uniuersitatemque uestram honorare amplius uolentes, decreui- mus facere, quod petistis. Statuimus itaque de communi nobilium nostrorum con- silio, ut quotienscumque mercationis causa ciues uestri, qui infra muros ciuitatis
1234. Marz 23. 60
uestre habent domicilium, ad partes nostras uenerint, ab omnibus exactionibus, qui- bus aliarum ciuitatum et partium negotiatores sunt obnoxii, et a telonijs sint exemptj, habentes liberum in terram nostram introitum et exitum sub nostra positi pro- tectione, nec quisquam eos super hijs, que premisimus, in nostris partibus ulterius audeat molestare, si nostram euadere uoluerit ultionem. Precipimus itaque, ut hec nostre libertatis donatio ab omnibus in nostra potestate constitutis firmiter obserue- tur, et, ne quis eam nunc et in posterum ausu temerario audeat uiolare, eam litteris nostris cum sigillj nostri appensione duximus roborandam. Testes autem sunt: Dominus Barnim frater noster, Paulus prepositus Cholbergensis, Ztoyzlaus Caminensis Castellanus, Pribizlaus albus, Zlauko frater eius de Wolin, Johannes de stetin, Zulizlaus, Dobezlaus, Zwantos. Datum in Dimin, anno domini MC^XXXli \ decimo kl. Aprilis, indictione VIP.
P/ach dem Originale, auf der Trese, mit anhdngendem SiegeJ.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) IiX. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/86cae62a-07f7-40cf-aeaa-ede317ee71cb/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success