Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCII. , S. 653
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. DCCII. , S. 653


DCCII.
ladislaus dei gracia dux Regni Polonie, Pomoranie, Cuyauie, Lanzicie ac Syradie. [| Honorabilibus viris et discretis, amicis suis specialibus, Consulibus nec non vniuer||sitati ciuium in Lubeke fauorem suum cum omnis amicicie puritate. Honorajjbilitati vestre grates multiformiter repertimus pro eo, quod nos vestro nuncio fideli et consweto, magistro Bernhardo, et vestris muneribus et presentis decreuistis amicabiliter visitare. Nos eciam ipsum amicabiliter recepimus et suas legaciones diligenter audiuimus et quemadmodum primitus fecimus, ita et nunc omnia, que discernere poteramus vestre honorabilitati esse placibilia, fideliter curauimus effectum mancipare. INam omnia vobis a nobis promissa rata et grata habentes, volumus omni posse fideliter adimplere. De tenore autem littere, vobis vltimo misse, vester animus commoueri non debet; quia sicut intelleximus quod littera habeat, quod a vobis auxiliutn in propriis personis peteremus, nunquam scribi fecimus, nec nostre voluntatis talia fuerunt. Sed quidem verum est, quod vobis peticionem tanquam specialibus amicis direximus, pro concedenda quadam summa pecunie, quod in vestra voluntate est, utrum in eo nobis complacere velitis, et quod si non feceritis, nichilominus nostra premissa rata habebimus et vos tan-
1) Diescs Schreiben ist ohne Zweifel das Begleitsclireibcn der «nter No. DCCUI folgcndcn von demselben Tagc datirtcn Urliunde von 1299.
Bd. I. 80
631 1299. Auff. 3.
quam nostros amicos specialissimos diligemus. Datum in Bresce, feria secunda proxima post diem beati Jacobi apostoli.
Auf der Ruckseile steht: Honorabilibus etc detur.
Nach dem auf der Tresc befindlichen Originale. Das fruher aufgedruckt gcwesene Siegel fchlt.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) DCCII. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/c3c72113-60cc-436e-adf3-3645cb066253/charter>, accessed 2025-03-18+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success