Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. IMLXXXII. , S. 547
IMLXXXII.
Omnibus presentes litteras inspecturis siue audituris Uniuersitas mercatorum, terram || Gotlandie gracia mercandi applicantium, Honoris et rerum saluberrimum incrementum. || Hmc est, quod honorabiles viros, burgenses ciuitatum lubicensis, Wisbycensis et || Rygensis, presentium exhibitores, pro variis negociis, nobis ac Iiberlati nostre incumbentibus, Nogardiam duximus transmittendos; quibus volunta- tem nostram tanquam veris et legitimis nunciis plenarie commisimus, ratum haben- tes atque gratum quicquid per dictos Nuncios ex parte nostra ordinatum fuerit siue dictum. Supplicamus igitur uniuersis, ad quoscunque predictos nuncios cum nostris negociis venire conti(n)geret, quatinus verbis ipsorum fidem adhibeant cre- ditiuam, ipsos quoque nuncios ac nostrum negocium benigniter recipiant et amice, taliter in premissis suam beniuolentiam ostendentes, ut nostrum negocium, prefatis Nunciis commissum, breuiter expediatur, prout nobis proficium fuerit et honestum. Datum Wisby, anno domini MCCXXXXX primo, Egydii abbatis.
528 1291. Scpt. 29.
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) IMLXXXII. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenLuebeckII/d29d3017-a728-4078-8c4e-cd634c22c841/charter>, accessed at 2024-11-24+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success