Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXV. , S. 266
Codex Diplomaticus Lubecensis - Lübeckisches Urkundenbuch, Nr. CCIiXV. , S. 266


CCIiXV.
Dei gracia Albertus Dux de Bruneswic. Vniuersis et singulis presens scriptum inspecturis Salutem |j et sincere uoluntatis affectum. In hac nostra littera recognoscimus et publice protestamur, quod || a dilectis nobis Consulibus et Bur- gensibus Lubicensis Ciuitatis, mutuum accepimus ad duo || milia marcarum denario- rum, pro quo quidem mutuo et pecunia persoluenda iis termino prefixo fideiussores ipsis posuimus probos uiros, ita tamen, quod pro defectu quolibet stabimus, si quem ipsos tam in fideiussoribus quam in denominata pecunia, si expedite perso- luta non fuerit, sustinere contingit. Verum si termino dato nobis et ipsis fideius- soribus nostris persolutio dicte pecunie se protraheret, et ulteriores ab eis non possemus inducias obtinere, dicti consules prouentus et reditus nostros, quos habemus in Lubeke, accipient, de quibus debita nostra persoluent et in sortem debitorum nostroruin, quicquid ab eis perceperint, computabunt; et hoc est plene de nostro beneplacito et consensu, quod percipiant tam diu prouentus nostros, quousque vniuersum debitum persoluamus, si prius positos eis fideiussores nostros ab ipso debito non duximus absoluendos. Datum in castris apud Lubeke, in die natiuitatis beate Marie.
1) Ueber das Jahr, in welclies dicse Urkunde geaetet ist, vergl. Detmar's Chronik Th. t. S. 141. und Recker's Ceschichte von Liibcck Th. 1. S. 213 ti. f.
1262. Sept. 29. 245
Lübeckisches Urkundenbuch, ed. Verein für Lübeckische Geschichte und Alterthumskunde, 1843 (Google data) CCIiXV. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenLuebeckII/da59335e-f0d1-4532-a3a4-b67d19ae131d/charter>, accessed 2025-04-15+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success