Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXL. , S. 249
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXL. , S. 249

CCXL.
IMos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex, ac Lucemburgensis Comes, No- tum facimus tenore presencium vniuersis, Quod dilectis nobis Ciuibus Brunnensibus, quos nobis esse in fide et deuocione sinceros nouimus ab experto, vt de ipis fide et deuocione grati fructus dulcedinem se gaudeant a nostra celsitudine reportasse, hanc graciam facimus in perpetuum duraturam, statuentes firmiter, et volentes, ut de cetero non de hospicijs ipso- rum, sed de areis tantum, iuxta earum ualorem steuras, et alias exacciones quascumque vel quecumque subsidia nobis soluaut, aut soluere teneantur, nec ad dandum huiusmodi steuras. exacciones, et subsidia, preterquam de areis ipsorum, sicut premittitur, per aliquem conpel- lantur. Volumus preterea, ut de hiis omnibus,, que legata seu data sunt, aut dabuntur siue legabuntur inposterum, pro remedijs animarum, dari debeat in exaccionibus quibuscumque. videlicet de qualibet Marca tantum, quantum predicti Cives de vnaquaque sua Marca dare debent et soliti sunt dare. Ceterum pro communi bono predictorum Ciuium Brunnensium, et omnium aliorum Ciuium Ciuitatum nostrarum Morauie, expressius precipimus et striccius in- hibemus, ut nullus Mercator, vel alter quicumque existens, de dictis Ciuitatibus Morauie extra ipsas Civitates pannos videlicet de Ypra, de Gent, de Bruzle, vel alterius cuiuscumque speciei aut coloris, preterquam Griseos et Polonicales vendere, vel ad vendendum incidere (sie) presumat. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde fieri, et sigillo nostro maiori iussimus communiri. Datum Brune, Anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimo tercio. VI°. Idus Septembris.
(Orig. cum sigillo bilaterali bene conservato in archivo ejusdem civitatis T. I. u. 1.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXL. , in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaehren/34233bbd-d644-4444-a7b0-0c5c4ef3474f/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success