Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXIV. , S. 245
Codex diplomaticus et epistolaris Moraviae - Urkundensammlung zur Geschichte Mährens, Nr. CCXXXIV. , S. 245
CCXXXIV.
lllos Johannes dei gracia Boemie et Polonie Rex ac Lucemburgensis Comes. Re- cognoscimus et fatemur tenore presencium vniuersis. Nos de Marchionatu nostro Morauie, et ab eius incolis recepisse omnes Bernas quas nobis iuxta consuetudinem hactenus obserua- tam, pro coronacione nostra, et maritagio, seu copula maritali, nostrarum filiarum que nate sunt usque modo, debebant et tenebantur, uel deberent, aut tenerentur dare, profitentes eciam, Nos Jus ad aliquam Bernam recipiendam propterea ulterius non habere, ac promittentes, quod a dictis incolis, et de Marchionatu predicto occasione huiusmodi, vel alia quacumque causa, numquam in antea, aliquam recipiemus Bernam, nec petemus, nisi tantum, si nobis alique filie, post datam presencium, disponente diuina gracia nascerentur, et tunc pro illis videlicet, pro qualibet earum, dum ad annos nubiles peruenerit, et tradita fuerit copule ma ritali, post hoc immediate elapso vno anno incole predicti,' vniuersi et singuli predictam Bernam, per vnum fertonem, videlicet Sedecim grossos denarios dare de Laneo quolibet tenebuntur, promittimus preterea, nulli alienigene aliquam municionem Regalem, vel Castrum aliquod Suppe nomine vel alio quocumque modo committere, vel locare, aut Purgrauium facere in eisdem, nisi tantum Morauis. Ceterum quia bene decet, vt vnus quisque in suo Jure seruetur, promittimus prefatos incolas nostros, in omnibus ipsorum Juribus tenere firmi- ter, et fauorabiliter conseruare, nec eos, contra Jus aliqualiter perturbare. Hec autem omnia, et singula, nos promittimus seruaturos. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde fieri, et Sigillo nostro maiori iussimus communiri, Datum Brunne Anno Domini Millesimo Trecentesimo, vicesimo tercio, V. Kalendas Septembris.
(Orig. membran. cum sigillo bilaterati in archivo DD. Statuum marchionatus Moravite sub Nr. 4. inter Privilegia.)
ccxxxv.
Henricus de Lichtenburg confirmat monasterio Sarensi quintam partem thelonei in Chotebor et bernam in Heinrichsdorf. Dt. Pridie Kalend. Septembris 1323.
In nomine domini amen. Nos Henricus de Luchtenburch, Tenore presencium omni bus quorum interest, aut interesse poterit cupimus fore notum, quod pias donaciones quinte partis Thelonei in Kottibors, Exaccionem regalem que dicitur Berna in villa Henrjchdorf cum eiusdem ville proprietate sub iure quo dilecti nostri pie recordacionis pater noster Vlricus, nec non frater noster dictus Zmilo de Luchtenburch in remedium anime sue Ecclesie in Sar Ordinis Cjsterciensis liberaliter elargiti sunt, veluti eorum Priuilegia publice profiten- tur, nos infringere seu violare nullatenus cupientes, sed multo ■ forcius eandem donacionem in quantum nostra interest ratificare et confirmare, precipientes in hijs scriptis nostris Officiatis qui pro tempore fuerint sub obtentu gracie nostre, ne predictam ecclesiam Sar in libertate
176
predictarum donacionum inquietare aliqualiter audeant vel presumant, Et in huius ratificacionis euidenciam presens scriptum nostro suli sigillo predicte ecclesie duximus condonanduui. Da tum anno domini M°CCC°XXIII°. Pridie Kal. Septembris.
(Orig. membran. cum sigillo parvo ex parte heso in archivo ejusdem monasterii apud C. lt. Gubern. Brunae sub lit. A. VI. n. 1119. Excussum apud Steinbach II. p. 56.)
Urkunden zur Geschichte Mährens, ed. Chlumecky, 1854 (Google data) CCXXXIV. , in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaehren/d7b4a34b-5f87-40d1-95ad-6c9e79a211ce/charter>, accessed at 2025-01-16+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success