Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 8, S. 71
Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 8, S. 71




In nomine domini Amen. Universis Christi fide- libus, ad quos presens scriptum peruenerit, Ericus dei gratia dux Saxonie, Angarie et Westphalie salutem in domino sempiternam. Noverint universi, quod nos villas Sulestorpe et Tanendorpe in parrochia Slawistkestorpe sitas cum omnibus fructibus, — — — terminis et di- stinctionibus suis et ceteris pertinentiis suis emimus rite et rationabiliter a filia domini Ottonis de Plone militis bone memorie, unica herede eius- dem, et Ludolpho de Hasencop famulo, marito eiusdem, ac Ottone de Plonen famulo, qui se actenus gessit pro tutore heredum Ottonis de Plone militis pre- dicti, pro mille et trecentis marcis denariorum Lube- censium, quas quidem villas Sulestorpe et Tanendorpe
cum omnibus pertinentiis suis predietis ac omne illnd, quod ad nos et heredes nostros in dictis villis devo- lutum est et devolvi potuit, quod vulgariter dicitur anval, et proprietatem, dominium, homagium et servitium ip- sarum villarum ac omnia et singula, que de iure vel de consuetudine ad nos Tel ad heredes nostros in ipsis et hominibus in ipsis villis morantibus quoquo modo spectare possent, vendidimus rite et rationabiliter de consensu dilecte uxoris nostre Elisabeth et heredum nostrorum ac dilecti patrui nostri domicelli Alberti ducis Saxonie, de sano consilio vasallorum nostrorum, reli- giosis viris dominis preposito et capitulo ecclesie Ra zeburgensis pro duobus millibus marcis et centum marcis denariorum Lubicensium integraliter persolutis, et pre- dicte ville videlicet Sulstorpe et Tanendorpe et villa dicta Major Myrst, hactenus situate in terra et domineo terre Razeburgensis, de cetero non de terra et advo- catia terre Razeburgensis seu domineo terre Razebur gensis, sed de terra seu domineo terre Boytin cum dominio, proprietate, — — — libere et integraliter dici et esse in perpetuum censeantur, sie videlicet quod ipse ville predicte spectabunt ad prepositum et capitulum predictum cum censu, decimis, precariis, sicut alie ville in terra Boytin situate ad ipsos spectantes, et ipse dominus episenpus Razeburgensis obtinebit domineum et maius iudicium et alia in eisdem villis, que habet et hactenus habuit in villis terre Boytin spectantibus
ad prepositum et capitulum sepedictos. Insuper
constituimus dominis preposito et capitulo predictis certos fideiussores, scilicet dominum patruum nostrum domicellum Albertum ducem Saxonie dilectum ac quos- dam alios milites et famulos super omnibus premissis
16
in perpetuum duraturis et firmiter obseruandis. —
Testes huius sunt discreti viri: domini Bertholdus de Bizerow, Gotscalcus Storm, Hinricus de Gronow, Hin- ricus de Oummesse et Notelinus de Parkentyn, milites, Willekinus de Stadis et Wedekinus, perpetui vicarii in ecclesia Razeburgensi, Volcmarus de Gronow, Echardus de Oummesse, Johannes de Crummesse, Hartwicus de Crummesse, Dethlevus et Dethlevus de Parkentin et JLUÖeftiUUS iBoltjatt, famuli, et plures alii fide- digni, ad premissa vocati specialiter et rogati. Et in testimonium omnium premissorum sigillum nostrum de mandato nostro presentibus est appensum.
Et nos Elisabeth, ducissa Saxonie predicta, quam- vis predicte villi' ad nostrum dotalitium spectent, tamen eis sponte et libere ac bona voluntate renuntiavimus consentientes et renuntiamus omnibus et singulis pre- missis, et in testimonium huiusmodi renuntiationis et consensus sigillum nostrum presentibus similiter est appensum.
Nos vero Albertus dux Saxonie, Angarie et West- phalie predictus fideiussimus, ut premittitur, et in testi monium illius fideiussionis et omnium premissorum sigillum nostrum etiam presentibus duximus apponendum.
Datum et actum Razeburg anno domini mille- simo trecentesimo tricesimo quarto, feria secunda [pro ximal post dominicam qua cantatur Reminiscere.
17
Urkundensammlung des Geschlechts Maltzahn, ed. Lisch, 1851 (Google data) 8, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/UrkundenMaltzahn/c326f507-18bf-4b5e-a49c-b12a23e0e966/charter>, accessed 2025-04-09+02:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success