Urkundensammlung zur Geschichte des Geschlechts Maltzahn, Nr. 68, S. 176
In nomine domini Amen. Anno nativitatis eiusdem millesimo quadringentesimo quadragesimo primo, indic- tione quarta, mensis Augusti die nono, hora quasi ve- sperorum, in ecclesia beate Marie virginis opidi Bard, Zwerinensis dyocesis, in mei notarii publici testiumque infrascriptorum ad hoc specialiter rogatorum presencia constitutus personaliter discretus et honestus vir domi nus Tidericus Lutzow, presbiter dyocesis predicte, volens anime sue saluti providere, vt quisque tenetur et debet, per dei graciam sanus mente et intellectu, ne intestatus decedere videretur, quandam cedulam papiream tenoris infrascripti in medium produxit eamque michi notario publico presentavit, quam et in eadem cedula contenta ipsius testamentum seu ultimam eius voluntatem esse voluit et nuneupavit, graviter et expresse requirens me, ut huiusmodi testamentum omnibus melioribus causa, via, iure et forma, quibus fieri possit, redigerem in for- mam instrumenti publici, cuius quidem cedule tenor se- quitur et est talis: In nomine dei Amen. Ego Tidericus
120
Lulzow presbiter, perpetuus vicarius in ecclesia opidi Bard, Zwerinensis dyocesis, per dei graciam sanus cor pore et mente compos, sollicite considerans, quod fra- gilis person[arum] vita procul dubio term[inatur], cupi- ensque intestati casum domino concedente evitare, testamentum meum seu ultimam voluntatem, si morte preventus fuero, ordino et dispono in hunc modum, volens id perpetuis temporibus habendum firmum et ratum, nisi per me ipsum in futurum duxero revocandum. Primo omnipotenti deo et beate Marie virgini ac omnibus angelis et sanctis dei animam meam committo prote- gendam. Deinde do et assigno in recommendacionem dignitatis prelature venerabili domino archiepiscopo meo ac suo officiali octo solidos sundensium denariorum. Insuper ante omnia protestor, quod sepulturam meam adopto in cimiterio sancti Georgii in eo loco, quo do minus Albertus Koman pie memorie sit sepultus. Inde do et assigno, ob salutem anime mee ac domini Ka- dolphi Specman, necnon progenitorum meorum, quatuor
marcarum annuales redditus, quos ex proprio la-
bore cum Alberto Woltbrecht emi, prout in littera de- super confecta plenius continetur, fratribus fraternitatis in Bard ad perpetuam memoriam annuatim peragendam. Item do ad structuram ecclesie beate virginis in Bard
e manibus testamentariorum meorum
unum florenum de Ueno. Item do filie sororis mee, que . . . adhuc in statu virginali reperitur, quinque marc. sund. Insuper protestor, quod aliis meis heredibus as- signare aeque non valeo, quia deo teste a parentibus seu avis meis penitus hereditatis nomine nichil recepi. Item do et assigno Margarete, filie Nicolai Tzeghen- hagen, virgini, quinque marcas, meliorem lectum, qua
121
tuor ollas, meliorem calicem, duos cussinos et unum par lintheaminum optimorum. Item do et assigno Nico lao Tzeghenhagen tunicam nigram, albo pellice sub- ductam. Item do Katherine, uxuri Tzeghenhagen, optimam togam et caldarium de medi[o] la[neo]. Item do domino Petro Horst di..male meum. Item do et assigno do mino Hinrico Rauen coclear argenteum de quatuor loteis unius qu Item do capellanis in Kenitze pro tem pore existentibus cuilibet nnam marcam sundensem, item fratribus collacionis unam tunnam cerevisie. Item do omnibus fratribus fraternitatis duas marcas cum dimidia, quibus me tenetur dominus Bulow pro precio deservito
suum beneficium in Divitze, item testamentariis
meis cuilibet viginti quatuor solidos. Item eligo in te- stamentarins meos honorabiles et discretos viros domi num Johannem Vos, Bernardum Schekel, presbiteros, et Albertum Holthuzen, laycum, meum testamentum pro- ductum in effectum o'rdinandum et disponendum, quod mee voluntat testa ...., prout et de ipsis spe cialer confido, ordinans eos et quemlibet eoriim in so-
lidum ipsosque et eorum tamquam heredes
meos institutos, ita quod non sit melior condicio occu- pantis, si quid per unum eorum inceptum fuit, per al-
terum eorum pros .... valeat et , supplicans eosdem
intimo cordis suspirio, ut predict[i nobis] fidfeliter] se exhibeant et pleniori diligencia anime mee prouideant
de salute, sic de ipsis fiduciam in omnibus ,
protestans nichilominus idem testator, quod si idem te stamentum non valeret iure testamenti, valeat tamen, ut melius valere potuit, scilicet iure codicillorum alterius euiuscunque ultime voluntatis, super quibus omnibus et singulis premissis idem Tidericus Lutzow testator me
122
nolario puplico requisito prominens, omnia prenarrata firma, grata et rata habere et per [baue] stipulacionem solempniter me postulando et rogando, ut super huius- modi ultimam voluntatem vel [testamentum] conficerem iiistrumentum vel instrumenta. Acta sunt hec anno, in- dictione, mense, die, hora, quibus supra, presentibus honorabilibus ac discretis viris dominis Hinrico Des- warder, presbitero, necnon SJaUCQttavDO fBOÜjatt, clerico, Zwerinensis dyocesis, testibus ad pre- sencia vocatis specialiter et rogatis.
(L. Sign.\ Et ego Johannes Fabri, clericus Zwerinensis • 'dyocesis, puplicus imperiali auctoritate no- tarius etc. Nach dem Originale im Archive zu Barth.
Urkundensammlung des Geschlechts Maltzahn, ed. Lisch, 1851 (Google data) 68, in: Monasterium.net, URL </mom/UrkundenMaltzahn/deaa8ae3-1c1e-49bd-9c5e-6ffedcd624ac/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success