Charter: Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1320 III 08
Signature: 1320 III 08
Add bookmark
Edit charter (old editor)
8. März 1320, Passau
Bischof Albert von Passau übereignet die Pfarrkirche zu Münzbach dem Kloster Waldhausen, um die Einkünfte desselben zu verbessern.Source Regest: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 259-261, Nr. 269
Current repository:
OÖLA Linz Bestand Waldhausen (www.landesarchiv-ooe.at/)
OÖLA Linz Bestand Waldhausen (www.landesarchiv-ooe.at/)
Albertus dei gracia Patauiensis Episcopus omnibus imperpetuum. Cum summa sit racio, que pro Religione facere uidetur, Merito illa prelatorum sollicitudo debet esse sollertior, que ad discipline regularis obseruantiam operatur. Sane Dilectorum in christo prepositi et Conuentus Monasterij Canonicorum regularium in walthausen ordinis Sancti Augustinj nostre diocesis Peticio continebat, Quatenus cum Monasterium eorum predictum infelicibus successibus accrescentibus adeo sit facultatum temporalium commodo destitutum, quod omnia eius edificia tam pro cultu diuino ibidem explendo, quam fratrum commodis obseruandis constructa minantur ruinam, ymo in circumsepti resideant nec habent, unde pro propria sua custodia et superuenientium onerosa accessione propellenda muniantur, Dignaremur eis paterna sollicitudine consulere, qualiter possent subsistere sine cultus diuini diminucione, qui hactenus sub feruentj deuotione ibidem solitus est seruari. Nos igitur eorum defectibus affectione intima condolentes matura deliberacione super hoc prehabita de Consilio et consensu Capituli nostri Ecclesiam Parrochialem in Munspach cum Capella Sancti Thome sibi subiecta, in qua Jus patronatus ad ipsos pacifice dinoscitur pertinere, cum omnibus iuribus et pertinentijs suis ipsis annectimus, vnimus integram ............. ... jure, modo et forma, quibus melius et efficacius possumus, appropriamus ipsam usibus eorum cum omnibus fructibus, redditibus et prouentibus ipsis applicantes perpetuis ab eis temporibus possidendam Prouiso tamen, ut quemcunque cedente uel decedente Rectore eiusdem Ecclesie, qui nunc ............. . modo alio dimittente jpsi ad regendam plebem eidem subiectam de eorum Congregacione uel aliunde assumend ............. ... animarum de manibus nostris seu successorum nostrorum recipiat Eique de fruetibus, redditibus seu prouentibus predictis tantum assignetur, Vnde cum consueto Capellanorum et ministrorum numero honeste ualeat sustentari, Procuraciones quoque sedis apostolice ........... seu nunciorum eius, episcopales ac quascunque alias Moderata subsidia nec non queuis alia onera ipsi Ecclesie quomodolibet ........... possit comode supportare, annuentes nichilominus, quatenus predicta Ecelesia in Munspach cum Capella Sancti Thome, ut premittitur ....... prefati prepositus et ... Conuentus possessionem ipsius per se licite apprehendere ualeant nostra uel Successorum nostrorum licencia super hoc minime requisita Quauis constitucione in contrarium edita non obstante. In quorum omnium et Singulorum testimonium ac plenam euidenciam presens Scriptum nostrj ac prefati Capituli nostrj sigillorum appensione fecimus conmuniri. Actum et datum Patauie Anno dominj Millesimotricentesimouicesimo octauo jdus Martij.
Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 259-261, Nr. 269
Original dating clause: octauo jdus Martij
Language:
Places
- Passau
Waldhausen, ehem. Augustiner-Chorherren (1147-1826) 1320 III 08, in: Monasterium.net, URL </mom/WaldCanReg/1320_III_08/charter>, accessed at 2024-11-27+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success