useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden Garsten (1082-1778) 1240 VIII 09
Signature: 1240 VIII 09
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. August 1240, Marchpurch (heute?)
Friedrich, Herzog von Österreich und Steiermark, nimmt das Kloster Garsten gegen die Eingriffe aller Vögte in seinen und seiner Nachfolger besonderen Schutz und Schirm.
Source Regest: 
OÖUB 3 (Wien 1862) S. 81-82, Nr. 76
 

orig.
Current repository
OÖLA Linz Bestand Garsten (www.landesarchiv-ooe.at/)

Mit einem Doppelsiegel.
Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole omnibus Christi fidelibus salutem inperpetuum. Frequenti nobis est ammonitione declaratum, quod fundationes ecclesiarum iuxta canonum et legum instituta sub tanto libertatis commodo debeant permanere, quod nec princeps nec alia quelibet persona sibi ualeat in illis aliquam iurisdictionem auctoritate propria uendicare. Licet autem, ut prediximus, utrumque ius benignam libertatis cautionem omnium ecclesiarum indempnitati contulerit, quidam tamen minori personatu prediti fundationes principum taliter sibi nomine uel pretextu aduocacie nituntur usurpare, quod asserunt, se ex quadam speciali comissione (sic) uel alia conficta occasione se debere fore legitimos aduocatos. Cuius presumptionis enormitas quosdam nobiles terre nostre contra ecclesias in tantum erexit, quod non solum de possessionibus et aliis bonis ecclesiasticis presumunt, sed etiam personis deo famulantibus tales difficultates ingerunt, quod ubique fere dissoluitur per illos et uilescit libertas ecclesiastice discipline. Nolentes igitur talem violentiam in specialibus ecclesiis nostris aliqualiter effrenari, notum facimus uniuersis, quod licet ecclesiam Gerstensem, que nos iure fundationis specialiter respicit, apud Sitcenberg singulari defensione ceperimus amplexari, ad instantiam tamen dilecti nostri Berhtoldi abbatis et conuentus eiusdem in presentia nobilium nostrorum apud Marchpurch ipsam taliter exemptam nobis attraximus, quod ubicunque in nostro districtu possessiones uel quaslibet iurisdictiones habuerit, nos et omnes nostri successores illas specialiter deffendere teneamur exclusis plene omnibus, qui sibi in eadem ecclesia ius aduocandi hactenus usurpabant. Ut autem huius nostre pagine series firma permaneat et inconuulsa, non solum nostrorum sigillorum karactere, verum etiam subscriptorum testium attestatione curauimus obserare. Testes autem hii sunt, Rudigerus episcopus Patauiensis, Heinricus episcopus Sekowensis, Chunradus abbas Admuntensis, Perhmannus abbas sancti Lamberti, Hertwicus abbas sancti Pauli, Chunradus prepositus Sekowensis, Chunradus comes de Hardeke, Vlricus comes de peka (sic), Heinricus de Schowenberch, Hermannus de Chranchperch, Liutoldus de Wildonia, Heinricus de Habspach, Wolfkerus de Barawe, Fridericus de Pettouia, Chunradus de Hintperch, Vlricus de Marchpurch, Offo de Putten, Berhtoldus de Treun, Wolfherus de Růmberch, Liupoldus de Plumenowe, Albero de Chunringen atque alii quam plures. Acta sunt hec in Marchpurch anno ab incarnatione domini. M. CC. xl. v. Idus Augusti. Indictione. xiii.
    Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862) S. 81-82, Nr. 76

    Original dating clausev. Idus Augusti

    Editions
    • Kurz, Beiträge II, 548.


    LanguageLatein
    Places
    • Marchpurch (heute?)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.