useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1137-1857) 1161 VII 12
Signature: 1161 VII 12
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
12. Juli 1161, Salzburg
Eberhart I., Erzbischof von Salzburg, ersucht den Bischof von Bamberg, die Chorherren von Reichersberg nicht mehr beunruhigen zu lassen, da jener Tausch, durch welchen Bamberg den streitigen Zehent auf dem Grivinberg gegen eine Entschädigung erhalten habe, bereits vor sich gegangen sei.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 309
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Reichersberg (www.stift-reichersberg.at)

Mit Siegel. Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    Eberhardus dei gratia Salzpurgensis ecclesie archiepiscopus Eberhardo Venerabili babenbergensis ecclesie antistiti Deuotas orationes cum fraterne dilectionis obsequio. Causam semel decisam resuscitari non convenit maxime inter ecclesiasticas personas, prout nouit prudentia uestra. Fuit autem quedam contencio inter ecclesiam Salzpurgensem et babenbergensem de tertia parte decimarum quorundam noualium in monte, qui dicitur Grivinberg, que hoc modo, sicut nostis, decisa est, ut nos conpetenti reconpensatione accepta ipsas decimas noualium iam cultorum et adhuc excolendorum in predicta uidelicet uillicatione per nostram concessionem et confirmationem possideret ecclesia babenbergensis in perpetuum (sic). Quod ita factum est, Nam et nos ex parte uestra et fratrum Richerispergensium conpetentem reconpensationem uidelicet hovbam unam in Ensital et piscationem quandam in uilla, que dicitur Crowat, accepimus et ecclesie babenbergensi predictas decimas firmauimus domini episcopi Gurcensis et aliorum ecclesie nostre fidelium annuente consilio et assensu. Nunc vero id ipsum firmantes presenti scripto sigilli nostri inpressione roborato rogamus, ut fratres nostros Richerspergensis ecclesie canonicos, quorum causa contractum hoc fecimus, de cetero non inquietetis aut ab aliquo uestrorum sinatis inquietari, quasi de [310] negocio isto adhuc pendulo, cum et uos possideatis decimas prenotatas et nos habeamus reconpensationem taxatam. Ne autem posthac in dubium reuocetur, quod rationabiliter cum assensu et collaudatione relatorum ecclesie nostre actum est, presens pagina sit in testimonium et testamentum firmissimum. Data Salzpurge iiii. Idus iulii anno dominice incarnationis M. C. LXI. indictione VIIII. Regnante imperatore Friderico.
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 309-310

    Original dating clauseiiii. Idus iulii

    Editions
    • Hund - Gewold, III. 163.
    • Chron. Reichersb. 203.


    LanguageLatein
    Places
    • Salzburg
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.