Charter: Urkunden (900-1797) 1324 IX 07
Signature: 1324 IX 07
Add bookmark
Edit charter (old editor)
7. September 1324, Passau
Bischof Albrecht von Passau verordnet, aus den Einkünften der Pfarre Waldkirchen jährlich vierzehn Pfund nach St. Florian zur Unterstützung zu verabfolgen.Source Regest: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 405-406, Nr. 407
Current repository:
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Stiftsarchiv St. Florian (www.stift-st-florian.at)
Die beiden Siegel hängen an gelben und roten Seidenfäden. Material: Pergament
Nos Albertus dei gratia Patauiensis Episcopus ad perpetuam rei memoriam. Bone rei dare consultum et presentis vite habetur meritum et eterne beatitudinis premium expectatur. Sane quia Monasterium sancti Floriani ordinis sancti Augustini nostre diocesis tum propter malum statum terrarum tum etiam propter hospitalitatem nimiam, quibus idem Monasterium pre ceteris continue et intollerabiliter aggrauatur, ad tantam nuper deuenit inopiam, quod, prout nobis constat de certa scientia, aput christianos et judeos nimiis debitorum oneribus est grauatum. Et nisi ei aliquo oportuno succurratur remedio, aut cogetur hospitalitatem relinquere aut prioribus debitis de die in diem grauiora debita cumulare. — Verum quia Ecclesia parrochialis sancte Marie in Waltkirchen, in qua juspatronatus ad dictum Monasterium pertinere dinoscitur, adeo tam antiquitus habitis quam etiam ex prouidentia Discreti viri Alberti de Asschach Rectoris eiusdem de nouo conquisitis habundat Redditibus, quod salua bona et honesta sustentatione Rectoris et supportatione aliorum canonicorum onerum antedicto Monasterio aliqualiter subueniri poterit de eadem. Igitur venerabilium fratrum Meingoti prepositi, Alberti Decani ceterorumque Canonicorum et ||
capituli nostri accedente consilio et consensu statuendum duximus ac etiam ordinandum, quod Rector Ecclesie in Waltkirchen prefate, qui pro tempore fuerit, sepedicto Monasterio sancti Floriani de Redditibus, fructibus et obuentionibus ipsius ecclesie jn pensione annua quatuordecim librarum vsualis monete jn quibuslibet quatuor temporibus Quartam dimidiam libram annis singulis perpetuis temporibus debeat deseruire. Quam quidem pensionem ipsi Monasterio de fratrum predictorum consilio auctoritate ordinaria appropriamus, annectimus et vnimus juribus tamen nostris et successorum nostrorum semper saluis. Volumus etiam, vt pensio quatuordecim librarum predicto Alberto prefato cedente vel decedente tunc primum persoluatur. In cuius rei testimonium presentibus sigillum nostrum et Capituli nostri est appensum. Actum et Datum Patauie anno domini Millesimo Trecentesimo vicesimo Quarto, In vigilia Natiuitatis beate Marie virginis.

Source Fulltext: OÖUB 5 (Wien 1868) S. 405-406, Nr. 407
Original dating clause: In vigilia Natiuitatis beate Marie virginis
Editions:
- Kurz, Albrecht IV. II. 446.
Language:
Places
- Passau
St. Florian, Stiftsarchiv, Urkunden (900-1797) 1324 IX 07, in: Monasterium.net, URL </mom/AT-StiASF/StFlorianCanReg/1324_IX_07/charter>, accessed at 2024-11-22+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success