useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (827-1854) 1161
Signature: 1161
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1161, o. O.
Gebhard, Abt von Wilhering, beurkundet die Erwerbung eines Gutes zu Misgingen von Arnold zu Misgingen und dem edlen Herrn Adelbert von Berge.
Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 314
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Wilhering (www.stiftwilhering.at)

Mit aufgedrucktem Siegel.Material: Pergament
    Graphics: 
    x
    C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ego Gebehardvs abbas II in Wilheringen. Quia spiritualis discipline Studium sine temporali subsidio in domibus religiosorum durare non potest, post ..... a nobis dispensationem cenobii nostri dedimus operam fauente clementia, ut possessiones, quas certe permodicas inuenimus, excoleremus, excultas conseruemus et terminos earum dilataremus nec non quacunque occasione iusta precio seu concambio auetmentaremus (sic). Hinc est, quod conmunicato fratrum nostrorum consilio egimus cum quodam Arnoldo de uilla, que uocatur Misgingen, qui fuit de familia domini Adelberti de berge uiri ualde eminentis, ut nobis predium suum, quod in eadem uilla Misgingen (?) possedit, conferret. Annuens ille petitionibus nostris acceptis a nobis VII. talentis, contradidit nobis predictum allodium per manus ..... de Scohneringen libere conditionis uiri ea conditione, quatinus ipse in potestate sua, quoad uiueret, retineret et post (mortem) eius ecclesie nostre dominio libere deueniret, nisi forte hoc conplacuisset ei, ut ante mortem suam cederet et nobis uitale pactum suum resignaret. Acta sunt hec coram inaioribus et melioribus parcium harum scientibus leges et iura Maiorum. Ad audientiam uero, et cognitionem domini Adelberti de Berge ut peruenerunt hec, dirupit traditionem hanc iam factam et prediurn, sicut diximus, nobis contraditum retraxit dicens, nullum de familia posse de possessionibus suis cuiquam quicquam dare sine consensu dominorum suorum, et ita decreto publicorum iudiciorum coram duce et principibus terre huius abiudicatvm nobis sepedictum allodium et ei confirmatum. Tandem diuino respectu premonitus ac premunitus prefatus uir nobilis dominus Adelbertus de Berge timens futuram diuini examinis discussionem deo et matri eius iusticiam suain recognouit et ablatum predium facta donatione sollempni nobis delegauit et ubicumque res exigeret, nobis se profuturum pro loco et tempore promisit. Nos uero talibus ac tantis difficultatibus prenominatum predium legitime possidentes denuo in inanus domini Adelberti sepedicti de berge commendauimus, quatinus ipse ecelesie nostre hoc conseruet et optineat, si qua persona ecclesiastica uel secularis contra hanc traditionem semel ac secundo factam temere uenire se ullo modo opponat. Acta sunt anno dominice incarnationis hec millesimo centesimo sexagesimo i., Indictione VIIII. Friderico imperatore, Cunrado patauiense (sic) episcopo, Heinrico duce. Huius rei testes et astipulatores legitimi hii sunt. (Desunt.)
    Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856) S. 314-315
    Editions
    • Stülz, Gesch. v. Wilhering. 478.


    LanguageLatein
    Places
    • o. O.
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.