Charter: Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1363 III 03
Signature: 1363 III 03
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
3. März 1363, Avignon
Papst Urban V. bestätigt Otto von Rheineck die Prosptei Zurzach.Source Regest:
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 4862, S. 72 (Reg. ep. Const. II, 5787. - Rieder, Röm. Quellen, 1487. - Lettres communes Urbain V, 5288.).
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 4862, S. 72 (Reg. ep. Const. II, 5787. - Rieder, Röm. Quellen, 1487. - Lettres communes Urbain V, 5288.).
Registereintrag (B), ebd., Reg. Vat. 252, f. 130, ep. 475.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 154, f. 612.
Dilecto filio Ottoni de Rinegg1 preposito ecclesie Zurtziacensis2 Constanciensis diocesis salutem etc. Laudabilia probitatis et virtutum merita, super quibus apud nos fidedignoruma) commendaris testimonio, nos inducunt, ut personam tuam favore apostolico prosequamur. Sane pro parte tua nobis exhibita peticio continebat, quod olim prepositura collegiate ecclesie Zurtziacensis Constanciensis diocesis per obitum quondam Alberti de Castello3 ultimi ecclesie ipsius prepositi, qui extra Romanam curiam diem clausit extremum, vacante, venerabilis frater noster Nicolaus episcopus Constanciensis4 preposituram ipsam sie vacantem et ad ipsius episcopi collacionem pertinentem nulli de iure debitam ordinaria tibi auctoritate contulit et providit etiam de eadem canonice, nisi apostolice reservaciones obstarent seu dicta prepositura alias quam premisso modo vacaret, tuque preposituram ipsam vigore collacionis et provisionis huiusmodi assecutus illam ex tunc possedisti, prout possides pacifice et quiete. Verum quia, sicut eadem peticio subiungebat, tu dubites dictam preposituram tempore collacionis et provisionis huiusmodi disposicioni sedis apostolice generaliter vel specialiter reservatam fore eamque alio quam premisso modo vacavisse et propterea timeas teb) posse super ea imposterum molestari, nos volentes te premissorumc) meritorum tuorum intuitu favore prosequi gratioso, tuis in hac parte supplicacionibus inclinati volumus et tibi canonicatum et prebendam in ecclesia Constanciensi obtinenti apostolica auctoritate concedimus, quod huiusmodi collacio et provisio de dicta prepositura per dictum episcopum ut premittitur tibi facte et quecumque inde secuta perinde a data presencium valeant et plenam obtineant roboris firmitatem, ac si de dicta prepositura nulla per sedem predictamd) reservacio facta foret aut prepositura ipsa alio quam premisso modo minime vacavissete). Nulli ergo etc. nostre voluntatis et concessionis infringere etc. Datum Auinione V. non. marcii anno primo.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 4862, S. 72-73.
Original dating clause: V. non. marcii
Comment
Vgl. die Suppliken, ebd., Reg. Suppl. 37, s. 103v u. Reg. Suppl. 38, f. 144v (Rieder, a.a.O., 356 u. 370) u. den Annaten-Eintrag (Rieder, a.a.O., 2061).Language:
Notes:
a)fidedigno B. - b)te timeas B. - c) Es folgt durchgestrichen premi R. - d)apostolicam B. - e)vacavisse B. - 1 Otto v. Rheineck, vgl. Nr. 4783, Anm. 3. - 2 Chorherrenstift St. Verena in Zurzach, Stadt u. Bez. AG. - 3 Albrecht v. Kastell (Gem. Tägerwilen, Bez. Kreuzungen TG), 1330-1344 Propst. - 4 Nikolaus Hofmeister v. Frauenfeld, 1334-1344.
Places
- Avignon
Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1363 III 03, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/CSGVIII/1363_III_03/charter>, accessed 2025-04-20+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success