useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1366 IV 26
Signature: 1366 IV 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. April 1366, Avignon
Papst Urban V. beauftragt die Äbte von St. Gallen und Salem und den Dompropst von Konstanz, Hugo Nahtram die Kirche Turbenthal zu übertragen.
Source Regest: 
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5023, S. 212 (Reg. ep. Const. II, 6005. - Rieder, Röm. Quellen, 1564. - Lettres communes Urbain V, 16272.).
 

ins.
Registereintrag (R), Vatikan. Archiv, Reg. Aven. 162, f. 303.

    x
    Dilectis filiis . . sancti Galli1 et . . in Salem2 Constantiensis diocesis monasteriorum abbatibus ac . . preposito ecclesie Constantiensis3 salutem etc. Laudabilia probitatis ac virtutum merita, super quibus dilectus filius Hugo dictus Nahtrama) presbiter perpetuus beneficiatus in ecclesia sancti Magni4 Constantiensis diocesis fidedigno apud nos commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Cum itaque, sicut accepimus, parrochialis ecclesia in Willa5 et Turbental6 dicte diocesis ex eo vacante ad presens, quod dilectus filius Johannes deb) Kalchofen7 olim ipsius ecclesie rector dictam ecclesiam tunc vacantem canonice sibi collatam assecutus ipsam pacifice possidensc) se non fecit infra annum a tempore assecutionis huiusmodi cessante impedimento legitimo et dispensatione canonica super hoc nond) obtenta, ad sacerdotium promoveri et tanto tempore vacaverit, quod eins collatio iuxta Lateranensis statuta concilii8 est ad sedem apostolicam legitime devoluta, nos volentes dictee) Hugoni premissorum suorum meritorum intuitu gratiam facere specialem, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus vos vel duo aut unus vestrum per vos vel alium seu alios, sif) vocatis dicto Johanne, qui dictam ecclesiam detinet occupanti, et aliis evocandis premissa reppereritis veritate fulsiri, dictam ecclesiam, cuius fructus redditus et proventus septem marcharum argenti secundum communem estimationem valorem annuum, ut asseritur, non excedunt, dummodo tempore datarum presentium non sit in ea alicui specialiter ius quesitum, eidem Hugoni auctoritate nostra conferre et assignare curetis, inducentes eum in corporalem possessionem ecclesie ac iurium et pertinentiarum predictorum et defendentes inductum amoto exinde dictog) Johanne et quolibet alio illicito detentore ac facientesh) sibi de ipsius parrochialis ecclesie fructibus redditibus proventibus iuribus et obverationibusi) universis integre responderi, contradictores auctoritate nostra appellatione postposita compescendo, non obstantibus, si aliqui super provisionibus sibi faciendis de parrochialibus ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis in illis partibus speciales vel generales dicte sedis vel legatorum eius litteras impetrarint, etiam si per eas ad inhibitionem reservationem et decretum vel alias quomodolibet sit processum, quibus omnibus dictum Hugonem in assecutione dicte ecclesie volumus anteferri, sed nullum per hoc eis quoad assecutionem aliorum beneficiorum preiudicium generari, seu si venerabili fratri nostro episcopo Constantiensi vel quibus suisk) aliis communiter vel divisim a dicta sit sede indultum, quod ad receptionem vel provisionem alicuius minime tenerentur et ad id compelli aut quod interdici suspendi vel excommunicari non possint, quodque de parrochialibus ecclesiis vel aliis beneficiis ecclesiasticis ad eorum collationem provisionem presentationem seu quamvis aliam dispositionem coniunctim vel separatim spectantibus nulli valeat provideri per litteras apostolicas non facientes plenam et expressam ac de verbo ad verbum de indulto huiusmodi mentionem, et qualibet alia dicte sedis indulgentia generali vel speciali, cuiuscumque tenoris existat, per quam presentibus non expressam vel totaliter non insertam effectus huiusmodi gratie impediri valeat quomodolibet vel differri et de qua cuiusque toto tenore habenda sit in nostris litteris mentio specialis, seu quod dictus Hugo quoddam perpetuum beneficium prebendam clericalem nuncupatum in ecclesia sancti Magni predicta, cuius fructus redditus et proventus octo librarum Turonensium9 parvorum summam annuam, ut asseritur, non excedunt, noscitur obtinere. Volumus autem, quod ipse, quamprimum vigore presentium dictam parrochialem ecclesiam fuerit pacifice assecutus, dictum beneficium, quod ex tunc vacare decernimus, omnino, prout ad id se sponte obtulit, dimittere teneatur, ac insuper irritum decernimus et inane, si secus super hiis a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attemptari. Datum Auinione, VI kl. maii, pontificatus nostri anno quarto.
    Source Fulltext: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5023, S. 212-213.

    Original dating clauseVI kl. maii

    Editions
    • UB St. Gallen IV, S. 1142, Anhang 335 (irrt. zu 1367).

    Comment

    Vgl. die entsprechenden Einträge in den Suppliken- und Annatenregistern (Rieder, Röm. Quellen, 532 u. 2121).


    LanguageLatein

    Notes
    a)Nathtram durch Unterstreichen getilgt, darüber von anderer Hand Nahtram. - b)de über der Zeile mit Verweisungszeichen. - c)ns über anderen, gestrichenen Buchstaben. - d) Es folgt durchgestrichen obstanti. - e) R. - f)siue, dann ue durch untergesetzte Punkte getilgt. - g) Korr. aus ducto. - h) Korr. aus affacientes. - i) R, statt obventionibus. - k) R, statt quibusvis. - 1 Georg v. Wildenstein, 1360-1379. - 2 Berthold Tutz, 1358-1373 Abt des Zisterzienserklosters Salem, n. Meersburg BW. - 3 Burkhard v. Hewen, 1364-1388 Dompropst. - 4 St. Mangen, Kirche in St. Gallen. - 5 Wila, Bez. Pfäffikon ZH. - 6 Turbenthal, Bez. Winterthur ZH. - 7 Kalkofen, nw. Überlingen BW. - 8 Vgl Nr. 4879, Anm. 5. - 9 Münze v. Tours.
    Places
    • Avignon
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.