Charter: Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1367 VII 30
Signature: 1367 VII 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Juli 1367, Konstanz
Bischof Heinrich von Konstanz entscheidet, dass das gegen die Kirche St. Laurenzen in St. Gallen erlassene Interdikt die Klosterkirche nicht berühre.Source Regest:
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5083, S. 262.
Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5083, S. 262.
Current repository:
Stadtarchiv St. Gallen Tr.XV.1.
Stadtarchiv St. Gallen Tr.XV.1.
Siegel besch., wie 1. in Nr. 4606. - Verso rechts oben Spuren eines roten Ringsiegels.
Material: Pergament
Dimensions: 32/13,5 cm
- notes extra sigillum:
- Rückvermerk (15./16. Jh.): Bischoff Hainrich.
Abschr. (D), 16. Jan. 1415, Insert in Nr. 5188 v. 30. Aug. 1369, diese inseriert in Stiftsarchiv St. Gallen, Bd. 96, f. 54.
Hainricusa) dei gracia episcopus Constanciensis omnibus presencium inspectoribus noticiam subscriptorum cum salute. Ex parte magistricivium consulum et civium || opidi seu loci apud sanctum Gallum ad aures nostras fuit deductum, quod nonnulli elend tam in maioribus quam minoribus constituti ac || alii dicant et asserant ecelesiam monasterii sancti Galli affici et ligari sentenciis interdicti, que a nobis seu auctoritate nostra in ecclesiam parrochialem || sancti Laurencii apud sanctum Gallum et eius parrochiam proferuntur, et etiam ad huiusmodi sentenciarum interdicti observacionem ipsius monasterii conventuales et alios ibidem in ecclesia monasterii eiusdem teneri pro se allegantes Clementinam ti(tulo) de sentencia exeunte, que incipit Ex frequentibus1, ipsis conventualibus et nonnullis aliis contrarium asserentibus et replicantibus, et quia ex parte eorundem magistricivium consulum et civium, ut scandala, que exinde apud sanctum Gallum sunt orta, cessarent, humiliter a nobis fuit petitum, quatenus quid iustum et verum esset, in hiis declaremusb). Nos eorum in hac parte peticioni acquiescere volentes, cum ius ex facto oriatur, ut de facto huiusmodi informaremur, certos fidedignos testes iuratos recepimus et examinari fecimus eorumque sic examinatorum dieta in scripta redacta publicavimus vidimus consideravimus recensuimus et ponderavimus diligenter ac ex eorundem testium depositionibus huiusmodi invenimus et cognovimus ecclesiam monasterii predicti esse maiorem ecclesiam loci apud sanctum Gallum. Et idcirco Christi nomine invocato iurisque ordine in talibus observando servato dictam ecclesiam monasterii predicti sentenciis interdicti a nobis vel alias auctoritate nostra ordinaria in ecclesiam parrochialem sancti Laurencii predictam et eius parrochiam latis et inantea ferendis affectam et ligatam hactenus non fuisse et etiam inantea non affici nec ligari ipsiusque monasterii sancti Galli conventuales et alios ad observanciam eiusdem interdicti in dicta ecclesia monasterii sancti Galli astrictos non fuisse nec esse declaramus et pronunciamus hiis in scriptis adhibitis in premissis sollempnitatibus debitis et consuetis. In quorum omnium testimonium sigillum nostrum episcopale presentibus mandavimus appendi. Datum Constancie anno domini millesimo trecentesimo sexagesimo septimo, III. kln. augusti, indictione quinta.
Source Fulltext: Chartularium Sangallense VIII, Nr. 5083, S. 263.
Original dating clause: III. kln. augusti
Comment
Zu den Namen und zur Sache vgl. Nr. 5082.$$Erwähnt: UB St. Gallen V, 2632.Language:
Notes:
a) Initiale H 3,2 cm lang. - b) Mit überflüssigem Kürzungsstrich über cla. - 1 Clementinae, letzte, durch Papst Clemens V. 1314 veröffentlichte authentische Sammlung des Corpus iuris canonici.
Places
- Konstanz
Chartularium Sangallense 08 (1362-1372) 1367 VII 30, in: Monasterium.net, URL </mom/CSGVIII/1367_VII_30/charter>, accessed at 2024-12-12+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success