useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Urkunden (1173-1846) 1483 XI 15
Signature: 1483 XI 15
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
15. November 1483, Krumau
Der Cardinalpriester Johannes, apostolischer Legat, verleiht auf Bitten des Pfarrers Erhard von Höritz dessen Kirche einige Indulgenzen.
Source Regest: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 347, Nr. 277
 

orig.
Current repository
Cisterciácký klášter Vyšší Brod (http://www.klaster.vyssibrod.cz)

Das an eine rothe Hanfschnur gehängt gewesene Siegel ist nicht mehr vorhanden.
    Graphics: 
    x
    Joannes miseratione diuina tituli sancte Sabine sacrosancte Romane ecclesie presbyter cardinalis de Aragonia ac apostolice sedis legatus etc. salutem in domino sempiternam cum propheta dicente: "Dominum in sanctis eius laudari deceat, quia gloriosus deus in sanctis suis.“ Cupientes igitur ad supplicationem domini Herhardi plebani ut ecclesia sancte Chatarine Prayensis diocesis in oppido Horrici congruis frequentetur honoribus, et a Christi fidelibus in debita veneratione habeatur, ac luminaribus libris fabricis calicibus et aliis ecclesiasticis ornamentis congrue fulciatur et in eius structuris edificetur ac edificiis conseruetur ac manuteneatur, fidelesque ipsi eo libentius deuotionis causa confluant ad prenominatam ecclesiam ac ad fulcimentum conseruationem manutentionem et edificationem huiusmodi manus promptius porrigant adjutrices, quo ibidem dono celestis gratie vberius conspexerint se refectos, de omnipotentis dei misericordia ac beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus et singulis Christi fidelibus vtriusque sexus, qui dictam ecclesiam sancte Catharine deuote visitauerint ac supradicta caritatis opera prestiterint, in festiuitate sua in die sancte Felicis et Adaucti in singulis stiuitatibtis (sic) beate virginis Marie in festiuitatibus sanctorum Floriani et Christophori Barbare ac beate Dorothee annuatim, ac ad fulcimentum et conseruationem huiusmodi manus porrexerint adjutrices, vt prefertur, nos pro singulis predictis diebus et vicibus, quibus id fecerint, centum dies de injunctis eorum penitentiis misericorditer in domino relaxamus, presentibus perpetuis et futuris temporibus duraturis. In quorum fidem presentes litteras exinde fieri fecimus nostrique pendentis sigilli juximus (sic) appensione conmuniri. Datum in ciuitate Crumlouiensi decimo quinto Nouembris Mo CCCCLXXXIIIo pontificatus sanctissimi in Christo patris et domini nostri domini Sixti diuina prouidentia pape quarti anno tercio decimo. L. Aquilanus Episcopus.
    Source Fulltext: PANGERL, Stift Hohenfurth (=FRA II/23, Wien 1865) S. 347-348
    Places
    • Krumau
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.