Charter: Urkunden (1145-1568) SpAR Urk. 1787
Signature: SpAR Urk. 1787
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1308 August 13, Regensburg
Heinrich, Abt von St. Emmeram, bestätigt die Einigung in einem Streit zwischen Hartungus, Abt des Benediktinerklosters in Plankstetten, und seinem Konvent und Friedrich genannt Panholtz und seiner Gattin Offnie andererseits bzgl. der Nutzungsverhältnisse eines Weinberges in Pfaffenstein. An Perg. abhängend ein bernsteinfarbenes Wachssiegel. A: Heinrich, Abt von St. Emmeram. (Siegel stark beschädigt) S: Heinrich, Abt von St. Emmeram. Siegelumschrift: +[...]RAT. Siegelbild: spitzovales Siegel (?);Material: Or. Perg.
Dimensions: 19,8 br. : 15,2 h.
Nos Heinricus dei gratia abbas ecclesie sancti Emmerammi Rat(isponensis) presentibus publice profitemur, quod dissensio, :| que orta fuit inter dominum Harttungum venerabilem abbatem et conventum ecclesie in Planchsteten ex una parte et Frider(icum) dictum Panholtz ex altera super quadam vinea in Pfeffenstain nobis a partibus auctoritate arbitraria concessa, ut in subscripto tenore privilegii continetur per omnia est decisa. Nos Hartt(ungus) dei gratia abbas et totus conventus ecclesie sancte Marie in Planchsteten ordinis sancti Benedicti dyocesis Æichste(te)n(sis) presentibus publice profitemur et notum facimus earum inspectoribus universis, quod cum dominus Albertus noster antecessor vineam quandam in Pfeffenstain sitam nostram ecclesiam titulo proprietatis respicientem cum agris et areis et aliis attinenciis, quesitis et inquirendis sub condicione ac pacte nos et successores nostros obligatorio ad immutandam vel de novo donandam personam super vinea premissa possidenda per decem solidos denariorum Rat(isponensium) tempore donacionis nove persone seu immutacionis nobis vel successoribus nostris donandis Chunr(ado) dicto Chnoflauch contulerit minus caute. Nos vero eandem condicionum et pactum retractare volentes ex inductu et in formacione immo arbitrio reverendi in Christo patris et domini Heinr(ici) venerabili abbatis ecclesie sancti Emmerammi Rat(isponesis) Friderico dicto Panholtz et Ofmec uxori sue necnon Chunrado dicto Chnoflauch predictam vineam in Pfeffenstain cum agris, areis et aliis attinenciis suis quesitis et inquirendis, cultis et incultis contulimus iure precario pro tempore vite ipsorum tantum per omnia in hunc modum, ut d videlicet predicte tres persone vel saltem una earum nobis vel procuratoribus nostris in vigilia vel in die beati Emmerammi sex denarios Rat(isponenses) annis singulis in civi(tate) Rat(ispone) in signum proprietatis solvere non omittant, quibus vero personis de medio sublatis vinea prefata cum omnibus suis attinenciis ad nostram ecclesiam libere revertetur. Adiectum est etiam, quod predictus Frider(icus) Panholtz et uxor sua Ofmec habebunt ius suum vendendi vel in alias personas transferendi in prefata vinea salvo tam iure ecclesie nostre liberam potestatem. In cuius rei evidenciam presens scriptum ipsis nostri sigilli munimine tradidimus consignatum. Cum testibus infrascriptis Heinr(ici) priore, Raimaro cantore, Sibotone decano in Pariching, Heinr(ici) camerario nostro, Wernhero Witmangerio, Leutwino et Ortlino fratribus dictis Schichen civisd Rat(ispone) et ceteris quampluribus fidedignis. Datum anno domini M CCCo VIIIo in die Cholomanni martiris. Ad pleniorem igitur huius rei memoriam nos presens transscriptum arbitrii sigili nostri munimine dignum duximus consignandum.,.
Original dating clause: Datum anno domini M CCCo VIIIo in die Cholomanni martiris.
Places
- Regensburg
Regensburg, Archiv des Katharinenspitals, Urkunden (1145-1568) SpAR Urk. 1787, in: Monasterium.net, URL </mom/DE-AKR/Urkunden/_SpAR_Urk_1787/charter>, accessed at 2024-11-23+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success