Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1225 VIII
Signature: 1225 VIII
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
August 1225, Alife (heute?)
Kaiser Friedrich II. gestattet dem Bischof Eckbert von Bamberg, zu Frankenburg und Villach vierzehntägige Jahrmärkte zu errichten.Source Regest: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 657
x
Fridericus dei gratia Romanorum Imperator semper Avgustus et Rex Sycilie. Per presens scriptum notum fieri volumus vniversis Imperii fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ad supplicationem Ekkeberti venerabilis Babenbergensis Episcopi dilecti principis nostri concessimus ei et eius suecessoribus in perpetuum facere fieri Nundinas In villa sua Frankenmarket et apud villacum, videlicet ut Nundine, que apud Frankenmark de concessione nostra statuta sunt, fient singulis annis Mense Septembri In festo beati Mychahelis quatuordecim diebus ante et diebus totidem post festum eiusdem, Nundine uero Statute apud villacam (Villacum) fient (fiant) annuatim Mense Junii, festo scilicet beati Jacobi quatuordecim diebus ante et post festum eiusdem diebus totidem conseruande. Qvare vniuersitati uestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus nullus Princeps, Dvx, Marchio, Comes, Scultetus vel ministerialis, alta vel humilisve (sic) persona, ecclesiastica vel mundana contra presentis concessionis nostre paginam temere venire presumat, Quod qui presumpserit, indignationem nostram se nouerit incursurum. Ad huius itaque concessionis nostre memoriam et stabilem firmitatem presens scriptum fieri jvssimus Sigillo Maiestatis nostre munitum. Datum apud Alisiam Anno dominice Incarnationis Millesimo Ducentesimo vicesimo quinto Mense Avgusti terciedecime Indictionis I.||
Imperante domino nostro Friderico dei gratia Illustrissimo Romanorum Imperatore semper Avgusto et Rege Sycilie, Imperii eius Anno V, Regni uero Sicilie vicesimo octavo feliciter. Amen.
Imperante domino nostro Friderico dei gratia Illustrissimo Romanorum Imperatore semper Avgusto et Rege Sycilie, Imperii eius Anno V, Regni uero Sicilie vicesimo octavo feliciter. Amen.
Source Fulltext: OÖUB 2 (Wien 1856), S. 657
Editions:
- Mon. boic. XXXI. I. 523.
Language:
Places
- Alife (heute?)
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1225 VIII, in: Monasterium.net, URL </mom/OOEUB/1225_VIII/charter>, accessed at 2024-11-26+01:00
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success