Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1252 III 19
Signature: 1252 III 19
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
19. März 1252, Krems
Otakar, Herzog von Österreich, bestätigt die Mautfreiheit des Klosters Metten, namentlich an den Mautstätten Enns, Mauthausen und Linz.Source Regest:
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 183-184, Nr. 192
OÖUB 3 (Wien 1862), S. 183-184, Nr. 192
x
In Nomine sancte Trinitatis. Othachorus Dei Gratia Dux Austrie et styrie et Marchio Moravie omnibus christi fidelibus salutem in perpetuum. Benevolenciam, quam generaliter ad omnes Ecclesias Virosque religiosos et sacra undique loca extendere debemus, Ecclesiis ad nos spectantibus tanto promptius inpendere tenemur, quanto familiariori jure astricti jam nobis esse videntur. Eo igitur intuitu metmensi Ecclesie eiusdemque Ecclesie fratribus in transducendis bonis ipsorum aput thelonea sive mutas nostras hoc ipsum juris donavimus, quod a beate memorie Duce Levpoldo fratreque suo duce Friderico habuerunt, cum et nos in bonis actibus eos imitari cupiamus, videlicet ut supra dicte Ecclesie fratres pro omnibus bonis ipsorum, que apud mutas nostras transducentur, nonnisi XXXII numos apud stein et totidem apud Ipspurch vel quacunque Muta nostra transferatur, persolvant. Insuper anasi et Mauthausen apud Mutam nostram, que dicitur furuart, et in Linza singulari nostra Donatione liberum eis transitum concedimus. Ut autem hoc jus nostre Donationis stabile eis in posterum observetur, presentem Paginam scribi sigillique nostri Karactere roborari subscriptioneque testium, quorum nomina sunt hec, muniri jussimus: Dominus Albero de chunringe, Hadmarus de Valchenberch, Hainricus Dapifer de Greichsestain, Hainricus de Zeking, Hadmarus de Werde et frater eius Chatoldus et alii quam plures. Datum per manum Magistri Wihelmi Protonotarii Curie Anno Incarnationis Domini M. CC. quinquagesimo II. IIIIX. Kalendas Aprilis, Indictione decima in Chremis.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 183-184, Nr. 192
Original dating clause: IIIIX. Kalendas Aprilis
Editions:
- Mon. boic. XI. 444.
Language:
Places
- Krems
Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1252 III 19, in: Monasterium.net, URL <https://www.monasterium.net/mom/OOEUB/1252_III_19/charter>, accessed 2025-04-08+02:00
You are copying a text frominto your own collection. Please be aware that reusing it might infringe intellectural property rights, so please check individual licences and cite the source of your information when you publish your data
The Charter already exists in the choosen Collection
Please wait copying Charter, dialog will close at success