useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1277 VII 26
Signature: 1277 VII 26
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
26. Juli 1277, Wien
König Rudolf verleiht den Bürgern von Freistadt das Stapelrecht und bestätigt ihre Freiheiten.
Source Regest: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 474, Nr. 513
 
x
Rudolphus Dei gratia Romanorum Rex semper Augustus Vniuersis Sacri Romani Imperii fidelibus praesentes literas inspecturis in perpetuum. Nostrorum fidelium volentes intendere profectibus gratiose, huius scripti Testimonio patefacimus universis, quod dilectis civibus nostris de Freynstatt, quorum erga nos est devotio manifesta, hanc gratiam concedimus, ut singuli Mercatores undecunque venientes ibidem debeant deponere merces suas, volentes simul ipsis imposterum tam in aqua quam in terra conservare universas conditiones, libertates et jura, quae praeclarae memoriae ab Illustribus Leopoldo et Friderico Ducibus Austriae tenuerunt. Nulli ergo omnino hominum liceat Hanc nostrae concessionis et confirmationis paginam infringere vel eidem in aliquo ausu temerario contraire. Quod qui fecerit, nostrae Maiestatis offensam se noverit incursurum. In cuius Testimonium Ipsis dedimus praesentes literas Sigilli nostri munimine roboratas. Datae Wiennae VII. Calend. Augusti, Indictione quinta, Anno Millesimo Ducentesimo Septuagesimo Septimo, Regni vero nostri Anno quarto.
Source Fulltext: OÖUB 3 (Wien 1862), S. 474, Nr. 513

Original dating clauseVII. Calend. Augusti

Editions
  • Kurz, Ottokar und Albrecht I. II. 262.


LanguageLatein
Places
  • Wien
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.