useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1336 XII 21
Signature: 1336 XII 21
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
21. Dezember 1336
Wulfing Abt zu Göttweig und der Konvent daselbst verkaufen den Dienst auf dem Mönchberghof zu Chersbaumbach an den Caplan Heinrich zu Traisen.
Source Regest: OÖUB 6 (Wien 1972), S. 221f., Nr. 217
 

orig.
Current repository
Gschwent

Die zwei Siegel des Abtes und Konventes hängen, das der Hohenberge verloren.
    x
    Nos Wulfingus diuina permissione Abbas et Connentus Monasterij Choetwicensis Ordinis Sancti Benedicti Patauiensis dyocesis scire volumus inspectores presentium vniuersos, Quod de quadam Curia dicta Monichperch in Cherspavmpach sita seruiebantur nobis et nostro Monasterio prefato duodecim metrete Auene et sex metrete siliginis annuatim, reliqua vero pars eiusdem curie cum omnibus alijs seruitijs et pertinentijs ceterisque fructibus vsuagijs ad Beati Johannis baptiste Capellam in Traisem iure proprietario pertinebat. Nos autem de beneplacentia comuni ac vnanimi consensu nostri predicti Conventus et consilio antescriptum dicte Curie seruicium ad nos pertinens, videlicet duodecim metrete Avene et sex metrete siliginis et totum, quod in prenotata Curia iuris habuimus vel habere poteramus, quocumque censeatur nomine Honorabili viro Domino Hainrico capellano dicte Ecclesie beati Johannis in Treisma et ipsi sue Ecclesie vendidimus liberaliter pro decem talentis denariorum wiennensium, de quibus per eundem nobis est plenarie satisfactum, Hoc adiuncto, Quod idem Hainricus siue sui sequaces predicte ecclesie cappellani in prefata curia omni libertate in vendendo siue locando gaudeant, qua et nos hactenus gaudebamus. Promittimur etiam sepedictam Curiam tutare contra impeditores quoslibet vt est iuris. Ad quorum omnium euidens testimonium presentem litteram nostri et Conuentus nostri nec non et domini Diterici et domini Stephani fratrum de Hahenberch predicte Curie aduocatorum sigillorum munimine ad perpetuam predictorum memoriam roboramus. Cuius testes sunt dominus Wichardus plebanus in Dredigist, Otto Loechlarius tunc plebanus ad Sanctum Vitum, Ortolfus, fratres et Sacerdotes prefati nostri Monasterij, dominus Chadoldus miles de Altenburch, Otto Nevnwalder, Vlricus Grevl, Diepoldus Cherspech layci et quam plures alij fidedigni. Datum et actum Anno domini Millesimo Trecentesimo xxx° vj. Thome apostoli.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1972), S. 221f., Nr. 217

    Original dating clauseThome apostoli



    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.