useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Oberösterreichisches Urkundenbuch, weltlicher Teil (540-1399) 1344 II 28
Signature: 1344 II 28
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
28. Februar 1344, Passau (Patauie)
Bischof Gottfried von Passau bestätigt den Tauschvertrag seines Vorgängers Wernhart ddo. Passau den 22. Mai 1312 mit dem Kloster Schlägel.
Source Regest: 
OÖUB 6 (Wien 1972), S. 470f., Nr. 465
 

orig.
Current repository
Stiftsarchiv Schlägl (www.stift-schlaegl.at)

Mit einem angehängten Siegel aus gelbem Wachs.
Material: Pergament
    x
    Nos Gotfridus dei gracia Patauiensis Episcopus ad vniuersorum noticiam volumus deuenire, quod permutacionem bonorum infrascriptorum, videlicet omnium Agrorum, Pratorum et Siluarum ad Bona in Neidslag et Geyselroeut pertinencium, que sunt inmediate adiacencia meatui fluminis Muchle, distincte et absolute donec ad Ryuolum, qui inter Geiselroeut et Swobzoede defluit, et ab eisdem terminis generaliter per ascensum omnia Nemora ac deserciones siue deserta, videlicet in Neundorf, in Hawnsteyn, in Mitterroeut, in Zagelaw necnon in Oedenchirchen cum quibuslibet alijs inibi situatis, cultis sev incultis, quesitis sev inquirendis donec ad Riuolum, qui vinsterpach wulgariter nuncupatur, que Venerabilis Pater dominus Wernhardus antecessor noster bone memorie propria, vt intellexi mus, conparauit pecunia, factam cum bonis in Glaetzing et in Liechtenek, in Rudmanstorf, in Autengruob, in Pellentzroeut, in Muehloed et in Swobzoede, quam permutacionem dominus et Reuerendus in Christo Pater dominus Albertus felicis recordacionis antecessor noster in litteris suis confirmauit, De consensv Venerabilium fratrum canonicorum ac Capituli nostri ratam dictam permutationem habemus ac gratam et ob maiorem firmitatem presentis scripti patrocinio con firmamus. In cuius rei testimonium presens scriptum fieri et Sigilli nostri munimine fecimus conmuniri Presentibus eciam Testibus sub notatis, Ottone de Lonstorf Decano Ecclesie nostre, Kerhoho de Radekk, Alberto de Winchel, Wilhalmo de Wintsperch canonicis Ecclesie Patauiensis, Eberhardo de Wallse, Heinrico de Valkenstein et alijs quam pluribus. Actura et Datum Patauie feria sesta proxima post Inuocauit, Anno domini Millesimo ccc. XIquarto.
    Source Fulltext: OÖUB 6 (Wien 1972), S. 470f., Nr. 465

    Original dating clauseferia sesta proxima post Inuocauit

    Comment

    Verweis auf Cf. 1322 den 6. April.


    LanguageLatein
    Places
    • Passau (Patauie)
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.