useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Collection: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)
Charter Nr. 291.
Date: Philippus Magister Totaque congregacio Leprosorum Coloniensium. 1249 Omnibus presentem paginam inspecturis tam presentibus quam futu- ris salutem in domino. Ad omnem ambiguitatis scrupulum tollendum in posterum, presenti scripto declarandum duximus vniuersis, quod nos Terciam partem domus cuiusdam de tribus mansionibus site in stolgingazzen et orti retro adiacentis, quam nobis bone memorie Si- fridus de Nusia et vxor eius, ciues Colonienses, contulerunt, Wolbe- roni filio Winrici et Elisabeth filie Winrici Cregh vel cuicumque ipse Wolbero vel ipsa Elisabeth post mortem alterutrius eorum donauerit aut reliquerit, iure hereditario decreuimus concedendam, ita quod nobis singulis annis in festo beati Johannis baptiste Quatuor solidos Colonienses et Censum Curie, quem houecins appellamus, inde per- soluent. Quod si infra mensem a festo memorato dictos Quatuor so- lidos non persoluerint, libram cere nobis de pena reddere tenebuntur. Si vero alium mensem supersederint a solucione prefata, dicta here- ditas ad nos sine alicuius contradictione libere reuertetur. Nos eciam dictosWol. et Eli. et alios, ad quos post mortem ipsorum supradicta hereditas deuoluetur, contra omnes super ipsa hereditate ipsos impe- dire vel molestare volentes tenebimur defensare et indempnes inper- petuum conseruare. In cuius rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam.
Abstract Philipp, der Leprosen-Meister, so wie die ganze Congregation iibertragen unter gewissen Bedingungen ein Drittheil eines in der Stolkgasse ge- legenen Hauses und Gartens. — 1249.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 123.
Date: Henricus dei gratia prepositus sanctorum apostolorum in Colonia, Gerardus deeanus et totus eiusdem ecclesie conuentus omnibus, ad quos presens pagina peruenerit, pacem et ueritatem diligere. In bone fidei contractibus hoc potissimum spectandum est et pre oculis babendum est, ne, quod bona fide inter contrahentes agitur, temporis antiquitate in.obliuionem ueniat uel improba cuiuspiam adinuentione in questionem renocari contingat, quod pro compendio unitatis et con- cordie de consensu partium proinde et utiliter fuit ordinatum. Quo- circa presentis et postere etatis testimonio significandum duximus, quod Arnoldo monetario burgensi Sosatiensi ordinationem et ammini- strationem monete nostre apud Sosatum, ad tempus uite sue eo pacto concessimus, ut annuatim in uigilia ascensionis domini quatuor libras scilicet octoginta solidos colonienses ratione dicte monete ecclesie nostrc sine contradictione et difficiiltate persoluat, et si non persolue- rit, nos ab omni obligatione, qua rationc huius instrumenti ci obligati uidebamur, perpetuo in totum liberati et absoluti simus, ut ipse pretextu huius instrumenti nulla defensione seu adiutorio legum uel canonum contra nos utatur.
Abstract Propst und Capitel des Apostel-Stifts bekunden, dass sie einem Burger von Soest die Verwaltung ihrer dortigen Munze gegen eine jahrliche Steuer lebenslanglich ubertragen haben. — 1231.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 398.
Date: Henricus dei gratia Traiectensis episcopus. Vniuersis presencia visuris. Notum facimus, quod ea dissentionis materia, que exstitit hactenus inter Ciues nostros Traiectenses ex vna parte et Ciues Co- lonienses ex altera, est hinc inde cum nostro consilio et assensu amicabiliter terminata penitus et sedata. Nos itaque ex nunc in antea ipsis ciuibus coloniensibus omnem curam quam possumus exhibere fauoris benificentiam cupientes eos et bona eorum in terra et aquis in nostram recepimus protectionem et conductum, ipsos assecurando pro nostris fidelibus et amicis ac omnibus generaliter, de quibus posse habemus, vt nulla eis molestia vel violencia a talibus inferatur, sed pocius tamquam nostri homines atque ciues promoueantur in omnibus suis negociis et agendis. Quicquid autem molestie siue dampni eis aut alicui eorum fuerit irrogatum, animaduersione con-
Abstract Heinrich, Bischof von Utrecht, nimmt die Kolner und ihfe Waaren, nach Schlichtung des Streites zwischen den Stadten Utrecht und Koln, in seinen Schutz. — 1259, 23. Juni.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 379.
Date: Notum sit, quod Thomas presbiter sancti Gereonis domum cum area sitam prope Lewenporce contiguam aree adiacentis eidem porte, versus sanctos apostolos deuolutam ad henricum filium thepoldi de nouo foro ex morte eiusdem patris et matris sue erga eundem hen- ricum hereditarie acquisiuit pro censu xxx denariorum inde annis singulis soluendorum, scilicet in natiuitate beati Johannis baptiste xv denarios et in natiuitate christi xv denarios, uel post quemlibet terminorum istorum infra quatuor septimanas sine captione persol- uet, alioquin dicta domus cum area libere reuoluetur ad predictum henricum et Elisabet uxorem suam et heredes eorum.
Abstract Der Priester Thomas von St. Qereon erwirbt ein Haus nebst Hofstatte nahe bei der Ldwenpforte n. s. w. — 1257.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 286.
Date: Viris Discretis, Judicibus, scabinis ceterisque ciuibus in colonia. Judices, scabini cetenque oppidani Gandenses salutem et omne bo- num. Scire debetis, quod cum grauis discordia iam dudum esset inter ciuitatem atque communitatem coloniensem et nostros oppidanos uen- tilata ac suborta, propter quod predicti oppidani nostri Ciues uestros colonienses ac bona eorum occuparunt et detinuerunt, ipsos tam in rebus quam in personis molestando, quod cum vestri Ciues eorum iniuriam repellendo uolentes eorum dampna euitare personas et res brugenses et de damme ac aliorum oppidanorum ad terram Flandrie et hainonie pertiuentium occasione dicte discordie detinuerunt, dicta uero discordia de consilio discretorum uirorum et ordinatione in perpetuum est sopita et extincta, ita quod occasione dicte discordie inter uos et nos et oppida Comitatuum Flandrie et bainonie nulla questio uel discordia mouebitur seu inperpetuum suscitetur nec ali- quis ciuium coloniensium uel oppidanorum Flandrie seu hainonie occasionem queret malignandi ratione discordie supradicte. In cuius rei testimonium et firmitatem perpetuam presens scriptum sigillo op- pidi nostri est communitum.
Abstract Die Stadt Oent bekundet, dass zwischen ihr und der Stadt Koln eine Aussohnung Statt gefunden habe. — 1249, 2. Kovember.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 201.
Date: Anno domini mccxxxix. tot et tanti reditus spectantes ad ca- meram sunt inuenti, qui in anniuersariis soluuntur et minor warringia nuncupantur. De parrochia sancti Cuniberti sunt hii census: De domo walteri fabri uersus domum monachorum de monte xvIII de- nar. et I pullum2). De domo quadam in littore reni iuxta domum Heinrici vetsoldrin xvi den. et i pullum. De domo herze ibidem ix sol. et ii pullos. De domo Hadewigis ibidem m sol. et i pullum. De domo claustrali magistri philippi v solid. De claustrali domo
Abstract Verzeichniss der zur Kammerei des St.-Cuniberts-Stiftes gehorigen Ein- kunfte, warringia minor genannt. — 1239.

Images6
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 414.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod abbas ecclesie sancti Trudonis cum suo dincvade comparuit in figura iudicii et per sentenciam scabinorum obtinuit dimidietatem turris site in littore reni, que uocatur turris safiri, ante et retro, subtus et superius et circum- quaque cum domibus et areis ipsi turri attinentibus, quam hereditarie concesserant Henrico et vxori suo aleidi et eorum heredibus pro an- nuo censu, ita quod ipse abbas cum conuentu suo predicto dimidie- tatem dicte hereditatis iure et sine contradictione obtinebunt.
Abstract Der Abt von St. Trond') erhalt durch SchofFenspruch einen Antheil an dem Saphirenthurm. — 1260, 5. December.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 12.
Date: Notum, quod Gerardus filius weteelonis et uxor eius margareta 1204 posuerunt in vadio octauam partem cellarii sub cubili Godscalci over- stolz et octauam partem halle ex obposito hartmano et uxori sue Guderadi, sicut ipsi in propria possessione habebant, et vbicumque in particione acciderit, pro xX marcis in natiuitate s. iohannis bapti- ste soluendis, si tunc non soluerint, hartmannus et uxor eius Guderat iumittantur pro proprietate.
Abstract Verschreibungen von Liegenschaften in der 8tadt Koln. — 1204.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 28.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Heinricus abbas deuo- tumque capitulum s. Pantaleonts in Colonia tam presentibus quam futuris. Uniuersitati fidelium notum esse volumus, quod dominus Hen- ricus de Vlmene de partibus grecie veniens, inter pretiosas reliquias cranium s. Pantaleonis pretiosi martyris secum detulit, hoc tamen diuina clementia sic ordinante, illud siquidem ad instantiam et fide- lem petitionem venerabilis abbatis domini Alberti de Lacu ecclesie nostrc promisit, et interuentione Cfinradi monasteriensis ecclesie in Meineuelt scolastici nobis contulit, et per ipsos honorifice destiuauit. Super quo facto, beniuolentie et gratissimp collationi respondere vo- lentes, prefato domino H. et uxori eius domine Irmingardi et fratri eius domino Siberto, et sorori eius Irmingardi venerande magistre in insnla, germanis cius, neenon C. iam dicto scolastico plenius fraternitatis nostre concessimus consortium. Preterea ad confirmandum inter nos et ipsum vere et indissolubilis amicitie viuculum, ad peti- tionem ipsius, pro quacunque persona sui generis ad seruitium dei et s. Pantaleonis idonea petere decreuerit, prebendam hereditarie con- cessimus, ita etiam ut una exspirante alia ab eiusdem generis pro- cedens linea subrogetur. Verum enimuero ne quod absit in posterum inter consanguineos ulla fiat petitionis disceptatio, decreuimus ut huius scripti heres primogenitus sit possessor, neenon collati beneficii sit perpetuus institutor. Huius rei gratia sepe dictus H. et ipsius proximi a progenie in progeniem fidele et nobis et bonis ecclesie nostre in omnibus patrocinium promiserunt. Hec ut rata permaneant et inconvulsa, per inpressionem sigilli abbatis nostri et ecclesie nostre, nec non abbatis s. Martini et abbatis in Lacu fecimus communiri.
Abstract Die Abtei St. Pantaleon zu Koln bekundet, wie sie den Schadel ihres Patrons erhalten habe. — Koln, 1208.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 440.
Date: Notum sit, quod quicquid Hertwicus braxator et vxor eius agnes extra domicilium suum, quod situm est ante erinporzen, edificauerit, post mortem vdelindis et relicte filie sue Elizabeth ipsi aut eorum heredes liberam tollendi aut quocunque diuertendi habebunt pote- statem.
Abstract Bau des Brauers Hertwig vor dem Ehrenthor. — 1262, im December.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 68.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Engilbertus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus omnibus christi fide- libus in perpetuum. Quoniam inter ecclesias gubernationi1) nostre deo auctore commendatas ecclesiam beati Seuerini speciali quodam fauore amplectimur et diligimus, dedimus fratribus illis auctoritatem redigere in agriculturam de silua husholze centum et xx iurnales et pro re- medio anime nostre et memoria nostra ibidem in perpetuum habenda decimas, que de agris illis prouenerint, absolute contulimus eisdem, et ne in dubium posteris nostris propter lubricum memorie uenire possit, hanc paginam conscribi et sigilli nostri inpressione fecimus communiri. Quicumque igitur hoc factum nostrum unquam uiolenter aut iniuste infriugere attemptauerit, auctoritate patris et filii et spi- ritus sancti, beate dei genitricis et uirginis Marie, sanctorum aposto- lorum Petri et Pauli et beati Seuerini gloriosi confessoris atque pon- tificis christi et nostro anathemate eterno sit percussus.
Abstract Erzbischof Engelbert erlaubt den Briidern von St. Severin, 120 Morgen im Walde „Husholz" urbar zu machen, und iibertragt ihnen den Zehnten des neu gewonnenen Landes. — 1220.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 267.
Date: Arnoldus dei gratia Episcopus semigallie vniuersis christi fidelibus presentes litteras inspecturis eternam in christo salutem. Cum ex officii nostri debito decorem domus domini diligere teneamur et ad opera caritatis mentes1) fidelium excitare, ad preces venerabilis do- mini Conradi Coloniensis archiepiscopi, qui Ecclesiam sancti Cuniberti Col. de nouo constructam nostro accedente ministerio consecrauit, omnibus, qui illuc in diebus dedicationum causa deuotionis accesse- rint, de predicti domini consensu preter indulgentiam ipsius archi- episcopi eidem Ecclesie concessam concedimus indulgentiam unius anni et vnam carenam in perpetuum tradita nobis a domino potestate.
Abstract Arnold, Bischof von Semgallen, ertheilt allen Frommen, welche die St.-Cuniberts-Kirche an den Tagen der Einweihung besuchen, einen Ablass. — Koln, 1247, im October.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 445.
Date: Urbanus episcopus seruus seruorum dei. Dilecte filie nobili mulieri Mathildi nidue quondam comitisse seynensi treuerensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem. Lecta coram nobis deuotionis tue pe- titio continebat, quod tu pietatis intuitu de Wide, de Windecke et de Renenberk castra, de Linsa, de Lupstorp, de ne Wenstal, de Aspach, de Wintahn, de Gilstorp et de Sechtune villas ad te spectantia cum vasallis, fidelibus, ministerialibus, hominibus tuis siue seruis, pratis, wiltbannis, nemoribus ceterisque suis attinentiis recognouisti te a bone
Abstract Papst Urban IV. bestatigt die durch die Grafin Mathilde von Seyne der Domkirche gemachten Schenkungen. — 1263, 8. Januar.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 490.
Date: 1266, 29. Mai.
Abstract Testament des Canonicus an St. Aposteln Gerhard von der Schafen- pforte, insbesondere die Stiftung dreier Vicarien an der Apostel-Kirche.

Images4
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 410.
Date: 1260, im Marz.
Abstract Gisla, die Tochter des Burggrafen, etc. kauft sich ein Gnutdstuek.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 319.
Date: Gcrtrudis priorissa totusque conuentus monasterii saucti Mauritii iu Colonia. Omuibus tam presentibus quam futuris, ad quorum noti-
Abstract Die Priorin Gertrudis und der Convent St. Mauritius bekunden, dass sie dem Stifte von St. Aposteln zwolf zwischen der Ehren- und der Hahnenpforte gelegene Morgen Landes gegen einen jahrlichen Zins ubertragen haben. — 1253, im Mai.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 255.
Date: 25. Marz.
Abstract Ueber die Beitrage des Thesaurarius und des Custos oamere zum Neu- bau des Domes aus den Einkunften des St.-Peters-Altares resp. der Opfer bei den Beliquien in der goldenen Kammer. — Koln, 1247,

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Kr. 498.
Date: Uniuersis presentes litteras visuris nos G. burgrauius de Drachin- uels notum facimus et tenore presentium protestamur, quod nos ad structuram fabrice ecclesic Coloniensis viam quandam, que habet et habebit meatum seu transitum directe in Renum ex fouea capituli Coloniensis, ad educendum celtes seu fraemina lapidum per viam eanclem, pro sex marcis antiquorum denariorum nobis per dominum Ulricum cantorem Coloniensem assignatis in perpetuum tradidimus et tradimus
Abstract Burggraf Gottfried vom Drachenfels uberlasst dem Domcapitel einen aus dessen Steingrube gerade in den Bhein fuhrenden Weg zum Besten des Dombaues. — 1267, 26. August.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 253.
Date: 1246 Henricus comes Senensis omnibus consanguineis suis et heredibus universis hanc litteram inspecturis salutem et sincerum affectum. Noveritis quod de domo nostra, quam emimus in colonia erga fratres minores, taliter ordinamus, videlicet ut uxor nostra, si prolem habue- rit, sibi de horto et de edificiis poterit reseruare, reliqua monialibus ibidem commorantibus conferat ad habendum. Si vero quod absit heredem non habuerit, post obitum suum integraliter omnia edificia cum area possideant in nostrarum remedium animarum. Inhibentes quantum possumus districtius, ne quis heredum nostrorum buic nostre ordinationi audeat nllatenus obuiare. In huius rei testimonium volui- mus presentem paginam sigilli nostri ac uxoris nostre munimine ro- borari.
Abstract Graf Heinrioh von Sayn verordnet, dass ein von ihm angekaufter Gar- ten nebst Gebaulichkeiten zu Koln seiner Gattin, eventualiter aber dem Kloster Sion gehoren solle. — 1246, in der Christwoche.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 263.
Date: 2. September.
Abstract Papst Innooenz IV. iibergibt die Vorsteher des Leprosenhauses bei Koln dem Schutze des After-Dechanten am Domstifte. — Lyon, 1247,

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 342.
Date: Nos Consules vniuersique Ciues Heruordensis Tenore presencium protestamur, quod pacem, in quam nos honorabiles Ciues Colonienses cum Ciuitate moguntina ceterisque ciuitatibus superioribus pacis fe- dere coniunctis receperunt, eandem eis mutuo iurauimus fideliter et inuiolabiliter a die beate mar^arete proxime nunc instanti per Nouem annos obseruare, secundum quod in litteris exinde super hoc confectis plenius continetur. In cuius rei testimomum et firmitatem presentem paginam sigilli nostri munimine roboratam memoratis ciuibus tradi- dimus.
Abstract Die Stadt Herford tritt mit der Stadt Koln auf 9 Jahre in Land- friedens-Verhaltniss. — 1255, 15. Mai.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 364.
Date: G. Moguntinus et C.2) Coloniensis dei gratia archiepiscopi, Wor- macieusis et Basiliensis Episcopi, C. senior ac E. Junior Siluestres
Abstract Die Erzbischofe Gerhard von Maiuz, Conrad von Koln, die Bischofe von Worms und Basel, die Wildgrafen Conrad und Emioho, Gerlach von Limpurg, Ulrich von Minzenberg und neunzehn genannte Stadte bekunden der Stadt Koln, dass sie vom vergangenen 13. Juli ab den allgemeinen Landfrieden auf zehn Jahre halten werden. — 1255.')

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 13.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Adolphus diuina clemen- cia scte Coloniensis Ecclesie archiepiscopus. Omnibus christi fidelibus, ad quos presens pagina peruenerit, in perpetuum. Ad oblinionis con- fusionem euitandam annotatione pagine presentis tam presentibus quam futuris notificamus, quod nos considerantes fidelium nostrorum monetariorum in Colonia, qui husgenoiz in volgari dicuntur, incom- moditatem super inpetitione quadam iniusta, quam a quibusdam pre- detessoribus nostris sustinuerunt, videlicet quod quidam antecessores nostri post inuestituram ipsorum consuetudines et iura eorum ab an- tiquo optenta infringentes quatuor monetarios, qui husgenoiz appellantur,
Abstract Erzbischof Adolf bestatigt den Miinzer-Hausgenossen ihre alten Bechte. Andernach, 1205. 16. Januar.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 328.
Date: Otto comes Gelrie, iudex cinitatis Nouimagensis, scabini ceterique ciues ibidem. Vniuersis, quorum notitie presentis tenor littere fuerit oblatus, salutem et omne bonum. Cum necessarium sit et utile toti nostre ciuitati et inhabitantium commodo, ex hoc permaxime proui- sum, ecclesiam Nouimagiensem, que nunc sita est extra ciuitatem, destrui et aliam in ipsa ciuitate construi nostris laboribus ac fide- lium elemosinis et super hoc obtinuerimus licentiam uenerabilis pa- tris domini nostri Conradi Coloniensis archiepiscopi, nolumus tamen, sicut non possumus nec debemus, sine consensu decani et capituli ecclesie sanctorum apostolorum in Colonia, qui ius obtinent patrona- tus in ecclesia, quam nunc destrui desideramus, et ab antiquo obtinue- runt cum quiete, circa destructionem ueteris et edificationem noue ali- quid attemptare, quod sit in preiudicium iuris eorundem. Et ne per nostrum factum eis preiudicium aliquod in posterum generetur, libe- rum locum ciuitatis nostre, qui dicitur Hundisburg, de consensu se- renissimi domini nostri Wilhelmi regis Romanorum illustris ad edifi-
Abstract Otto, Graf von Geldern, bekundet, dass er beabsichtige, die ausserhalb der Stadt Nymwegen gelegene Pfarrkirche niederzulegen und eine neue innerhalb derselben aufzubauen, und verspricht, dabei die Beehte des St.-Apostel-Stiftes zu Koln, welches das Patronat ausiibt, nicht zu schmalern. — 1254, im Juni.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 11.
Date: Johannes, Dei gratia Rex Anglie, omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis, quod dedimus licenciam hominibus Colonie, quod saluo et secure veniant et redeant per totam terram nostram Anglie cum viuis et aliis merchandisis suis faciendo inde rectas et debitas consuetudines, quamdiu ipsi fuerint iu fidelitate ct fide Regis Ottonis, nepotis nostri.
Abstract Schutzbrief des Kflnigs Johann von England fur die Kolner. Tewkesbury, 1204. 25. December.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 380.
Date: 1257.
Abstract Thomas von Sareie und sein Schwiegersohn Theoderich kaufen mehrere Haus-Antheile von Butger Overstolz und seiner Frau Christina.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 448.
Date: Capitulum Coloniense vniuersis presentes litteras inspecturis. No- tum faeiimis et tenore presentium protestamur, quod nos domum sitam iIj curia Coloniensi attingentem pomerium domini archiepi- scopi prope palatium, que fuerat bone memorie Godefridi quondam
Abstract Das Domeapitel ubertragt dem Barbierer Arnold ein Haus auf dem Bischofsgarten in der Nahe des Palatiums. — 1263, 14. April.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 237.
Date: 1244.
Abstract Gerhard Schadelant und seine Frau Helwigis kaufen von Gerhard Duppinmann und dessen Frsn Elisabeth die Halfte einer Mauer.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 152.
Date: 1235 G. thesaurarius et G. canonici maioris ecclesie in oseubruge iu- dices a domino papa delegati. Plebano beate marie in colonia salu- tem in christo. Wernherum laicum, qui conradum sacristam sanctarum uirginum in colonia officio et beneficio contra iusticiam spoliarat, a canonicis sanctarum uirginum arnoldo et godefrido autoritate aposto- lica, qua fungimur, excommunicatum fecimus denunciari. Cum ergo idem w. uester sit parrochianus, eadem autoritate in uirtute obe- dientie precipiendo mandamus, ut dictum w. in ecclesia uestra pu- blice singulis festiuis diebus post harum exibitionem (sic) excommu- nicatum denuncietis facientes ipsum ab omnibus artius euitari, donec iuri pareat et conrado sacriste sanctarum uirginum satis faciat con- querenti. alioquin sciatis uos excommunicatum.
Abstract Die vom Papste delegirten Bichter verkunden dem Pastor von St. Maria Ablass, dass sie seinen Pfarrgenossen, den Laien Werner, welcher den Sacristan von St. Ursula seiner Stelle und seines Beneficiums be- raubt, excommunicirt hatten, und verlangen, dass er dies in seiner Kirche verkiinden solle. — Osnabriick, 1235.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 402.
Date: Conradus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie archiepiscopus, ytalie archicancellarius. Dilectis fidelibus suis, Judicibus, scabinis, consilio, fraternitatibus et vniuersitati Ciuium Coloniensium gratiam suam et omne bonum. Cum inter nos et nostros Judeos Colonienses conuentionem sub forma hactenus habita cum addicione aliqua duxe- rimus innouandam, prout in litteris inde de nouo confectis apparet, quas, si placet, uobis cupimus exhiberi et nos ipsis iudeis promise- rimus, vos rogare et tales habere debere, quod ad ipsos fideiubeatis pro nobis vestrarum testimonio litterarum, quod eis dicte conuentionis series bona fide firmiter obseruetur, vestram attente vniuersitatem rogamus, quatinus ipsis iudeis illam pro nobis pactionem fideiusso- riam faciatis vestras super hoc eis litteras tribuendo patentes in testi- monium et munimen, scientes, quod gratum in hoc nobis exhibetis affectum. Et nobis et Ciuitati saluum esse volumus illud emolumen- tum de quatuor solidorum solucione, quod hactenus habuistis ab ipsis iudeis, vt videlicet ipsi iudei, quandocumque nobis duabus in anno vi
Abstract Erzbischof Conrad ermahnt die Stadt Koln, die den Juden eingeraumten Bechte zu verbriefen. — 1259.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
< previousCharters0001 - 0001next >