useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Collection: Quellen der Stadt Koeln II, ed. Ennen, Eckertz, 1863(Google data)
Charter Nr. 77.
Date: In nomine dominL Ludolfus dei gratia abbas ecclesie beati Mar- tini in Colonia. Omnibus presentem paginam inspecturis. Quia fide- lis est litterarum custodia, que emergentiarum, calumpniarum infringit iacula, precludens aditum, quem fabricat mens dolosa, condignum duximus ad cunctorum notitiam deducere fidelium, quod nos cum communi conuentus nostri consilio domunculam quandam in parrochia s. Albani sitam cuidam matrone Irmedrudi nomine suisque liberis iure hereditario concessimus possidendam tali uidelicet pacto, ut pre- fata mulier uel eius liberi omne ius ciuile de eadem possessione sol- uentes singulis annis in natali uidelicet domini xxx denarios ecclesie nostre exiude persoluant. Si uero prefatam domum incendio uel alio, quod absit, infortunio perire contigerit, nichilominus eiusdem census integritatem idem homines de area respondebunt.
Abstract Der Abt Ludolf TOn St. Martin ubergibt einer Frau Namens Innentrud ein Hmu in der St-Albans-Pfarre. — 1223.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 124.
Date: Notum sit, quod conuentus ss. Machabeorum Colonie obtinuit per 1231 uoluntatem scabinorum et offieialium de Niderich et per consensum burggrauii Colon. Henrici domum cum quatuor mansionibus et aream contiguam domibus s. Marie de Alzbuchele1) uersus Paffenporzen sitam in antiquo muro et domum et aream contiguam domui predicte et cameram illi adiacentem uersus Paffinporcen.
Abstract Der kolner Burggraf Heinrich ertheilt seine Zustimmung zu einer ge- richtlichen Einweisung und verbietet den Durchgang durch ein Eigenthum. — 1231.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 10«.
Date: In nomine domini amen. Presentis uite negotia consumit oblinio, nisi fidelis scripture testimonio in tbesauris memorie reponantur. Pro- inde sicut presentium constat memorie, ita futurorum transmittitur notitie, quod Conradus camerarius sanctorum apostolorum in Colonia cum consensu totius conuentus eiusdem ecclesie duo cubicula sita ex opposito domus Helprici, que est inter sellatores1) ex una parte conti- gua cubiculo sancti spiritus et ex altera parte cubiculo Hartmanni Gyr, concessit ante et retro, prout ibi iacent, Aleydi et Enhildi filie sue et ipsius Enhildis filiis et filiabus tantum, ita quod annuatim decem et septem solidos colonienses inde persoluant ad duos termi- nos, uidelicet in festo beate Gertrudis octo solidos et sex denarios et in festo beati Mathei apostoli similiter vIII solidos et sex denarios. Et sciendum est, quod quicquid in eisdem cubiculis meliorandum fuerit, predicte matrone uel filii et filie Enhildis cum propriis sum- ptibus sine damno ecclesie meliorabunt. Si uero, quod absit, igne consumuntur, suis sumptibus infra annum reedificabunt et nihilominus de ipsis areis, quamdiu non fuerint reedificata, censum, ut prescri- ptum est, persoluent. Quodsi non fecerint, scilicet omittentes reedifi-
Abstract Conrad, Kammerer des Stiftei St. Aposteln, ubertragt zwei Gaddemen gegen 17 Sol. Zins. — 1227.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 18.
Date: 1205.
Abstract Propst und Capitel von St. Andreas bekunden, dass Heidenricus und seine Frau Sweneldis einen an der alten Mauer der Judenpforte gegenuber- liegenden Wohnplatz gegen Hofzins ubernommen haben. — 1205.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 394.
Date: Conradus dei gnitia s. Coloniensis ecclesie archiepiscopus, Italie archicancellarius, uniuersis literam hanc visuris cognoscere veritatem. Summi patrisfamilias bonitate super eius familiam constituti, singu- lorum de populo nobis subdito discernere merita vigilantis sollertie consideratione tenemur, nostri ad hoc examinis aciem intendendo, ut bonos seu bene meritos cougruis bencficentie premiis attollamus, in- dignos vcro seu reprobos de manu nostra penc, non gratie retributio comitetur. Sane dilecti fideles nostri ciues Colonienses uniuersi nobis in palatio nostro pro tribunali sedentibus grauiter sunt conquesti,
Abstract Erzbischof Conrad entsetzt den Biirgernieister Theoderich von der Miih- lengasse, so wie sammtliche Scheffen, mit Ausnahme des Bruno Crauz, wegen ihrer Ueberschreitungen, des Amtes. — Koln, 1259, 17. April.

Images4
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 496.
Date: Nos Gerardus de Santknleu, Johannes de porta, Lodewicus de Salice. Henricus de hane, Hermannus scherfgin, Wernerus Comes, vo-
Abstract Die Vorsteher des h. Geist-Hauses bekunden, dass sie drei Gaddemen in Erbpacht gegeben haben. — 1267, 26. Januar.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 381.
Date: Wir Cunraid erchebisschoff van Colne Inde wir Rihtere, Scheffe- nen inde gemeinliche de burgere van Colne dun dat kunt allen den,
Abstract Erzbischof Conrad und die Stadt Koln ernennen Sohiedsrichter zur Schlichtung ihrer Streitigkeiten. — Koln, 1258, 20. Marz.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 347.
Date: Nos Judices, Scabini, Consules Totaque vrethensis Ciuitatis vni- uersitas tenore presentium publice protestamur, quod Ciues Ciuitatis Coloniensis vniuersos in pacem recepimus generalem iuxta formas, conditiones et modos, quos nos Ciuitati Maguntine ac aliis Ciuitati-
Abstract Die Stadt Vreden tritt zu der Stadt Koln in Landfriedens-Verhaltniss. 1255, gegen den 25. Mai.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Koln, 1243.
Date: ') Dic Handschrift hat: quod.
Abstract In nomine domini amen. Cunradus dei gratia sancte Coloniensis ecclesie minister et Italie archicancellarius uniuersis has litteras in- specturis eternam in domino salutem. Ne gestarum rerum memoria cursu temporis euanescat et pereat, prudentes eam solent litterarum apicibus eternare. Nouerint igitur tam presentes quam futuri, quod Gerardus miles dictus longus curtem suam sitam prope Asch, quam Gerardus aduocatus coloniensis tam a nobis quam ab abbate et con- uentu in Gladebach iure hominii tenebat et quam dictus Gerardus longus ab ipso aduocato iure etiam hominii receperat et pacifice possidebat, cum agris, nemoribus ac omnibus dicte curtis iuribus et attinentiis de nostra bona uoluntate et predictorum abbatis et con- uentus in Gladebach consensu libere et absolute uendidit monasterio sancti Martini in colonia pro tot marcis denariorum coloniensis mo- nete, quot1) iornales curti tam in agris quam in siluis attinent eidem. Resignauit etiam Gerardus longus bona sua sita in Birsemich in ma- nus nostras, et ea a Gerardo aduocato nostro recepit eodem iure, quo bona in Asch possederat ab ipso obtinenda. Insuper aduocatus prenominatus, eius uxor eorumque heredes ac uxor G(erardi) longi

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 133.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod Gertrudis soror Johan- nis et Mathie de lintgazzen, que fuerat uxor Herimanni de Mumbersloche, de morte filii sui Gerardi proprietatem septime partis domus mansionis Herimanni et Gertrvdis, que opposita est ecclesie sancti Albani et camere adiacentis uersus domum, que dicitur Cristallus, et proprietatem septime partis aree contigue aree Heidenrici Remigii uersus Maltzbuchil et proprietatem septime partis unius aree site super Crichmart contigue ueteri muro ciuitatis et proprietatem septime partis duarum mansio- num sub uno tecto sitarum in berlecho et proprietatem septime partis domns, que dicitur Nachtegale, Similiter et proprietatem septime par- tis domus et curtis sitarum in drancgazzen in parrochia sancti Seue- rini et proprietatem septime partis de quarta parte molendini siti in Reno cum proprietate septimc partis vnius vinee site Beiene prope uineam Philippi morart uersus Rodinkirche, ubicunque omnes predicte septime partes omnium heriditatum supradictarum filium suum Ge-
Abstract Gertrudis, Witwe von Hermann von Mummersloch, erbt nach dem Tode ihres Sohnes Gerardus verschiedene Antheile an Hausern. — 1232.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 293.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ne gestarum re- rum memoria processu temporis euanescat et pereat, necesse est, ea que prouide acta sunt, per litteras eternare. iSoueIint igitur uniuersi tam presentes quam futuri hanc paginam inspecturi, quod inter no- bilem uirum domiuum Adolfum Comitem de monte ac subditos suos sub sua iurisdictione existentes ex una parte et Ciues Colonienses ex altera, propter commune bonum et pacem utrimque firmiter obser- uandam, habito hinc inde maturato consilio atque fideli, concordatum est in hanc formam, quod quique Ciues Colonienses in ipsius Comitis terram seu dominium uenientes salui erunt Conseruati et ab ipso suisque in rebus pariter et persouis Contra quaslibet iniurias seu uexationes indebitas efficaciter protecti. Similiter dominus Comes iam dictus et sui, quos pro negociis gerendis Coloniam petere contigerit, infra muros Ciuitatis eiusdem salui erunt conseruati et a Ciuitate
Abstract Einigung zwischen dem Grafen Adolf von Berg und der Stadt Koln iiber den Bechts- und anderen Sohutz, der den beiderieitigen Insassen gewahrt werden solL — 1250, 8. Marz.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 46.
Date: Notum sit tam futuris quam presentibus, quod $da vidua in pla- tea molendinorum contradidit et remisit Theoderico filio suo et vxori sue Richmfidi domum, que sita est iuxta cappellam in Flatea Salis versus Rhenum superius in foro Butyri, ea condicione, quod ipse Th. et vxor sua R. de eadem domo quolibet anno vi marcas recipient et quod super est predicta vda in vsus suos conuertet. Post mortem uero Me prememorate predicti Th. et R. eandem domvm cum inte- gritate possidebunt. Item eadem vda contradidit et remisit predictis Th. et R. domum et cellarium cum camera sitam in Schor- lachirgazzin et aream, que iacet iuxta domum, que fuit Henrici de Witerche, post mortem eius sine contradictione possidendam et cum censu, qui spectat ad eandem aream, tali condicione, si prolem ha- buerint, eius sit, sin autem, predicta R. vsvmfructum inde recipiat quam diu uixerit, post mortem Th. mariti sui et postea R. defuncta tota supradicta hereditas ad proximos sepedicti Th. reuertatur heredes.
Abstract Die Witwe Uda aus der Muhlengasse uberlasst ihrem Sohne Theoderieus ein Haus auf dem Buttermarkt. — Gegen 1214.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 224.
Date: Conradus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Minister, Italie archicancellarius. Omnibus presentem paginam inspecturis. Notum faci- mus, quod cum nos pro anime nostre remedio et tranquillitate terre turres et muros Oppidi Tuiciensis etiam in fauorem Ciuitatis Coloniensis de consensu Illustris Ducis de Lemburg Comitis de Monte funditus dirni mandauerimus et dilecti fideles nostri Ciues Colonienses pro diruendis muris et turribus predictis nobis et prefato Duci in subsi- dium quandam pecunie summam se largituros promiserint, nos dicto- rum Ciuium indempnitati precauere uolentes in nos recipimus, quod si quid questionis et aduersitatis eis hac occasione motum fuerit uel dampni irrogatum a nostris castrensibus, nos eis restaurationem con- dignam faciemus. In cuius rei testimonium presenti cedule sigillum nostrum appendi fecimus.
Abstract Erzbischof Conrad bekundet, dass, nachdem er den Befehl gegeben, die Thiirme und Mauern der Stadt Deutz niederzulegen und die Kolner dafur eine Summe Geldes versprochen, er den letztern fur alle Folgen einstehen werde. — 1242, 21. November.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 197.
Date: 1239, 15. Juli.
Abstract Erzbischof Conrad verspricht den Kolnern, die ihm aus freiem Willen Hulfe geleistet, seinen Beistand und versichert sie seiner Gewogenheit.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 29.
Date: 1205—1208 In nomine sanctf. et indiuidue trinitatis. Bruno Coloniensis
Abstract Erzbischof Bruno IV. vergabt siebenzehn Hofstatten in der Nahe seines ,,Pomerium's" und seines Palatiums gegen einen Hofzins, in Pfeffer und Zimmet bestehend.1) — 1205—1208.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 38.
Date: In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen. Ego Engilbertus dei gratia maioris ecclesie et sancti Seuerini prepositus et archidia- conus omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Ea, que geruntur, ne ueritatis diminutione aut temporis longinquitate deprauentur, scriptio- nis officio micius [?] commendantur. Uniuerse itaque generationi tam presenti quam future significandum duximus, qnod inter felicis me- morie dominum C. prepositum sancti Seuerini et Ortliuum militem et iudeos colonienses ita conuenit, quod eodem Ortliuo de allodio sancti Seuerini v iugera in terminis sepulture indeorum extra mnros locata, que in feodo tenebat, in manus prepositi resignante, idem prepositus consciente et consentiente sibi suo capitulo iudeis colo- niensibus sub pensione quatuor denariorum annnatim curti pro deci- mis reddendorum cadem donauit, memoratus uero 0. donationem prelibatam resarciens de proprio allodio v iugera in campo suspeze in vI I partibus distincta ecclesie sancti Seuerini tradidit, que de manu prepositi consentiente capitulo recepit in feodo; prescriptione itaque xxxvm annorum iudeis usque ad nostra videlicet tempora continuata sepedictus 0. quietem pactionis noua lite commutans in- terruptionis questionem suscitauit et concessionem quandam usque prefinitum ad tempus et idem euolutum non donacionem iudeis factam coram nobis constanter asseruit, verum commonitus et edoctus litem mouisse iniustam iuri et actioni sue tam pro se quam pro suis here- dibus renuncians super agris memoratis effestucauit. Quam ob rem nos iudeis predictis, ne aliqua in parte, quoad possumus, obliquitati suspicionum aut malignantium pateant insidiis cauere et donationem iam dictam eisdem perpetua firmitate constare uolentes, presentem paginam ordinationis prelibate conscribi et sigillis nostre ecclesie et nostro de uoluntate et consensu nostri capituli fecimus roborari.
Abstract Engelbert, Propst von St. Peter und St. Severin, bekundet die Schenkung von fiinf Morgen Land zu dem Kirchhofe der Juden. — 1212.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 139.
Date: Diuina fauente clemencia mediante illustrissimi domini nostri Fernandi 1211—1233 comitis Flandrie et hainonie1) auctoritate et mandato pax et concor- dia inter ciues colonienses vniuersos et omnes homines de Flandria, nobiles et iguobiles, in ciuitatibus et in opidis manentes in hunc modum celebrata est. Effestucatione hinc inde sollempniter facta inter ciues colonienses et nuntios Flandrenses quique erga alios osculo pacis reconciliati sunt. Quod in continenti iuramento interposito ex ntraque parte constanter et in perpetuum stabilitum est. In recom- pensationem uero omnium perditorum tam eorum, qui dicuntur de lischebonin, quam aliorum quicunque sint de colonia et in quocunque loco Flandrie uel zelandie perdiderint, ccc marce dande sunt, quas ciues colonienses, xI I scilicet, qui ab vniuersis ciuibus suut ad hoc constituti, de suo consilio et arbitrio hinc inde distribuent. Appositum est etiam, ut de recipiendis bonis predictis quelibet marca Flandren- sium bonorum in episcopatum coloniensem uel per terram uel per aquam uenientium duos denarios soluere debet, donec, ut predictum est, ccC marce persoluantur. Ordinatum est etiam, quod illi, qui dicuntur de lischebonin, deinceps pro sua amissione et siqua inter eos fuit inimicitia, in Flamingos nullam facient actionem et Flamingi similiter in eos. Si uero contigerit de aliis ciuibus colon. aliquem de Flan- drensibus hominibus aliquem ad uestre iuridixionis [sicj sententiam pertinentem pro sua amissione in causam trahere uelle2), exceptis no- bilibus et magnatibus terre, ipse ad expurgandum se sola manu sine captione nerborum, quod uulgo beuanc dicitur, exhibebit, nec super hiis aliqua dilatione protrahi debet et sine duelli proclamatione nec aliquo testimonio uel falsa querela inducta post expurgationem factam liber abibit, et apud colonienses a Flamingis similiter faciendum est. Si etiam aliquis de colonia in Flandria aliquem Flandrensem pro hac causa conuenire uoluerit, statutum est, ut per nuntium suum sicut per se ipsum, ut supradictum est, omne ius suum prosequatur et Flamingi apud colonienses similiter. Super hec omnia si placet
Abstract Pacification zwischen Koln und Flandern. — 1211—1233.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 89.
Date: in Erbpacht. — 1225.
Abstract Der Abt Ludolf von St. Martin gibt seine Weinberge auf Bolandswerth

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 403.
Date: Capitulum Coloniense vniuersis presentes litteras inspecturis. No- tum esse volumus, quod nos domum nostram finalem supra plateam, qua itur uersus sanctam Mariam de indulgentia a sinistris, Oystinge begine nunc laice1), post mortem ipsius Oystinge, Beatrici et Gertrudi beginis locauimus talibus condicionibus adiectis, videlicet quod quam- diu prefata 0. superuixerit prenotate Beatrici et Gertrudi2), singulis annis in festo decollationis beati Jobannis baptiste pro censu sex solidos Coloniensium denariorum de eadem domo Camerario nostro soluent; post mortem autem dicte Oystinge prenotate, B. et G. eo iure in attinentiis domus gandebunt, quo predicta 0. gauisa fuit ct ad prefatum decollationis beati Johannis festum singulis annis ad solu- tionem octo solidorum coloniensium tenebuntur de domo memorata. In quorum denariorum videlicet sex solidorum ante mortem 0. et octo solidorum post mortem eius solutione si prenotate begine B. et G. defecerint et infra mensem a festo decollationis beati Johannis eos non soluerint Camerario prenotato, penam duorum solidorum colonien- sium incurrent illo mense et similiter singnlis mensibus usque ad ipsius anni reuolutionem, que pena cum censu ab eisdem sine contra- dictione qualibet requiretur, et si forte iufra annum illum prefate begine penam superius expressam non soluerent neque censum, in potestate nostra erit de domo predicta ordinare, quod nobis uidebitur expedire, aliis personis eam locando uel aliud de ea quod uolumus faciendo. Adiectum est etiam, quod si dicta domus, posteaquam in earundem potestate consistit, aliquo casu infortuito destructa fuerit uel exusta, licitum erit eisdem reedificare illam suis expensis, ita quod censum predictum cum conditionibus annotatis Camerario per- soluant. Quam reedificationem si uoluerint facere, mature nobis
Abstract Das Domcapitel vermiethet sein Eckhaus in der Strasse, die nach Maria-Ablass filhrt, an die Beghine Oystinga. — 1259.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 22.
Date: In nomine domini amen. Capitula sancti Gereonis Coloniensis, Bunnensis et Xantensis omnibus iu perpetuum. Licet secundum apo- stolum omnes unius corporis in Christo membra sumus alter alterius onera portare debentes, illis tamen ad subsidium et compassionem mutuam magis tenemur, qui nobis lirmiori et magis iudissolubili uere caritatis ac fraternitatis uinculo sunt astricti. Cum itaque unam et eandem ecclesie nostre habuerint fundatricem, beatam uidelicet He
Abstract Verbriiderung der Stifter St. Gereon zu Koln, St. Cassius zu Bonn und St. Victor zu Xanten. — 1206.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 297.
Date: Conradus dei gratia sancte Coloniensis Ecclesie Archiepiscopus sacri Imperii per ytaliam archicancellarius. Notum facimus vniuersis presentibus et futuris presens scriptum inspecturis, quod Gerardus de Riele dictus Junchere vineam quandam habentem octo iornales et paullo plus cum aliis bonis ab Ecclesia sanctarum uirginum Co- lonie tenet in feodo, que vinea sita est retro vineam Johannis de Lintgazzen scabini et Herimanni dicti de vinea Ciuium Colouiensium uersus Egilstene ultra vicum de Caldenhusen Rile tendentem. Huius vinee medietatem maiorem prenominatus Johannes de Lintgazzen et
Abstract Erzbischof Conrad bekundet, dass Gerhard von Biel, genannt Junker, einen Weingarten vom Stift St. Ursula mit bestimmten namhaft ge- machten Verpflichtungen zu Lehn tragt. — 1251, im Januar.

Images3
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 476.
Date: 1265 Nos Henricus de Waldecke Comes Junior notum facimus et prc- sentibus publice protestamur, quod Ciucs colonienses Centum et quinquaginta marcas, quas in festo pasche preterito nobis soluere tenebantur, nobis integraliter persoluerunt, a quibus eosdem Ciues colonienses testimonio presencium liberos et quitos dimittimus, dantes insuper eisdem ciuibus ad preces domini Wilhelmi comitis Juliacensis de residuis Centum et quinquaginta marcis, que in festo beati Jo- hannis nobis soluende fuerant ab eisdem, inducias vsque ad octauas beati Remigii proxime nunc futuras cessantibus medio temporc dam- pnis omnibus et interesse.
Abstract Graf Heinrich von Waldeck bekundet, dass er 150 Mark von den Biir- gern der Stadt Koln empfangen, fiir die ubrigen 150 aber Ausstand gewahre. — Koln, 1265, 14. Juni.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 484.
Date: Sanctissimo patri ac domino Clementi dei gratia sacrosancte Romane Ecclesie summo pontifici. Frater Conradus domus Coloniensis ordinis predicatorum Prior humilis cum debite subiectionis reuerentia pe- dum oscula beatorum. Paternitati vestre significo, quod dominus ar- chiepiscopus Coloniensis cum Ciuibus suis Coloniensibus est concordatus et quod super captiuitate sua et aliis iniuriis sibi illatis satisfecerunt ct sibi ac Ecclesie Coloniensi emendam sufficientem prestiterunt et ho- nestam. Qvare sanctitati vestre supplico, quatinus super hiis, que specialiter reseruantur sedi apostolice circa casum istum et super aliis, quibus indigent, paterne cum ipsis Ciuibus agere dignemini, pe- ticiones eorum super premissis de solita benignitate misericorditer admittendo.
Abstract Conrad, Prior der Dominicaner in Eoln, berichtet dem Papste die Aus- sohnung zwischen dem Erzbischof Engelbert und der Stadt Koln. 1265, 17. December.1)

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 85.
Date: 1219—1224 m. Kal. Jau. obiit Constantinus Dyaconus et Decanus, pro quo dantur VI maldra tritici de mirica in Heimmerzheim ad faciendos magnos festiuos panes, vnum in festo kuniberti, alium Ewaldorum, Tercium Clementis. Hic fecit tegi plumbo primam absidem templi, quam nos uocamus mitram. Idem statuit annuatim xxx denarios de domo sua claustrali ad offertorium et sepulchrum crucifixi et in pa- rasceue per manus camerarii, pro quo dantur I I maldra tritici pre- sentibus in choro. De quibus vnum soluit Baldewinus et aliud de granario dominorum.
Abstract Bleibedachung der Kirche St. Cunibert. — 1219—1224.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 278.
Date: 1. Rex in castro •Werden, quod diu ante ei redditum fue- rat, recipitur ipso anno, cum capitulum coloniense pro omnimoda destructione maioris ecclesie antique et reparatione melioris structure
Abstract Nachrichten aus Chroniken iiber den Brand des alten und die Grund- steinlegung zum neuen Dome.

Images4
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 474.
Date: 1264.
Abstract Stiftung des Conventes Bheinbach in der Bdmergasse.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 204.
Date: Koln, 1240, 27. Juli.
Abstract Erzbischof Conrad versichert die Bichter, Scheffen und die Gemeinde Kolns in Anerkennung der ihm geleisteten Dienste seiner Gewogenheit.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 323.
Date: 1253 Notum sit tam futuris quam presentibus, quod domus pistorea cum camera adiacente, que sita est in monticulo, accidit conventui de monte scte Walburgis ex parte Gertrudis sanctimonialis ibidem, cui acciderat de morte patris sui Rambodonis hereditas memorata. Actum anno domini mcclIII.
Abstract Dem Kloster Walberberg fallt ein Backhaus zu. — 1253.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 170.
Date: 1237.
Abstract Mechthildii, Witwe von Budolf de Vulpe, verfiigt iiber ihr Eigenthum zu Gunsten ihrer Sohne. — 1237.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 93.
Date: 1226.1)
Abstract Bau der Altare in der im Jahr 1200 gegriindeten St.-Cuniberts-Kirche.

Images2
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
Charter Nr. 492.
Date: Nos Theodcriens dominus de valkenburg. Notum facimus vniuer- 126G sis, quibus presens scriptum videre contigerit vel audirc, quod nos fide data ccrtificauimus Gerardo de zvdendorp ct winrico de vische nich militibus persoluere Th. de wupperuurde mille marcas aquen- sium denariorum in reconciliatione Ciuitatis Coloniensis, cum dictus dis- posuerit, quod composicio facta fuerit cum ciuitate predicta ct nobis ipse Th. predictus de wupperuurde, quicquid nobis in Ciuitate dicta deriuatum fuerit, partem semper dimidiam rccipiet Th., usque dum mille marce dicte persolute fuerint eidem. In cuius rei testimonium nos dominus de valkenburg predictis militibus hoc scriptum sigilli nostri munimine tradidimus roborari.
Abstract Theoderich, Herr von Falkenburg, bekundet, dass er fiir die SShne mit der Stadt Koln dem Theoderich von Wipperfurth 1000 Mark zu geben versprochen haben. — 1266, 11. September.

Images1
Full textyes
 
Add bookmark
Edit charter (old editor)
< previousCharters0001 - 0001next >